N ipſis deniqꝫ di ebus reſponſum habuit rex philippus ꝑ ſomniū ꝙ poſt mortem ſuaꝫ ille regnare deberet qui hunc ferocē equum equitaret. Alexander itaqꝫ cum eſſet annorū duodecim factus fortis. audax. ſapiens et diſcretus. Didicerat enim plene omnium liberalium artium diſciplinas Ariſtotilis ⁊ caſtoriem. Quadaꝫ vero die cum pertranſiret per locum vbi ſtabat ille equus indomitus vt vide ret inter cancellos ferreos. ⁊ ante eū manus ⁊ alia membra hominū diſperſa iacentia miratꝰ eſt valde. miſit ilico manum ſuaꝫ per cancellos. Equus autem extendens colluꝫ ſuum cepit lambere manum illius. et proſtrauit ſe in terram pedibꝰ com plicatis. erigenſqꝫ caput cepit fortiter aſpicere alexandruꝫ. Intelligēs autem alexander voluntatem equi aperuit cancellos. et ingreſſus cepit dorſum equi ſuauiter manu tange re. Statimqꝫ incepit ille manſueſcere nimis. Et ſicut videtur canis coram domino ſuo. ſic equus coram alexandro parebat. Deniqꝫ alexander aſcendit illum ⁊ equitans cepit exire. Cunqꝫ ergo vidiſſet eū Philippus dixit ei. Fili alexander omīa reſponſa deorum impleta ſunt in te. quia poſt mortem meā regna mea tuo imperio gubernabuntur. Cui alexāder ait. Pater ſi fieri poteſt dirige me vt in curru ſedeā regali. Re ſpondit ei philippus. Gratanter hec facio. Tolle tibi centū equites et ſeptuaginta milia ſolidorum aureorum. ⁊ vade potenti militia circūful ſus. Et factum eſt. Exiens igitur Alexander vna cum epheſio philoſopho amico et duodecim pueris quos elegerat et iugo ſuo docuerat detulitqꝫ ornamenta precioſa et ſolidos. Precepitqꝫ militibus ſuis vt equis curam imponerent diligentē Veniente itaqꝫ Alexandro in peloponenſem. Occurrit ei Nicolaus rex eiuſdem prouincie cum exercitu ſuo vt pugnam cum eo committeret. Et appropinqͣns dixit ei. Quis es tu dic mihi. Cui alexander reſpō dit. Ego ſum alexander philippi ma cedonis. Nicolaus rex ait. Quem me ſperas eſſe. Alexander reſpōdit. Tu es rex arridorum. Non tamen eleuetur cor tuum in ſuperbia quia regalem honorem tibi attribui. So lentqꝫ alta petere profunduꝫ. Paruitas vero vſqꝫ ad ſidera ſublimari Nicolaus reſpōdit. Optime dicis. Conſidera temetipſum. Alexander reſpondit. Recede a me o homo. qꝛ nihil habes aduerſuꝫ me dicere. nec ego aduerſum te aliqua detractione. Audiens hunc ſermonem Nicolaus rex iratus eſt valde. Et ait illi. Aſpice tibi loquor. Per ſalutem patris mei ſi impetum ſpume in faciem tuam eijcio morieris. Hoc cū dixiſſet expuit in eum et dixit. Tolle quod te decet habere catule ⁊ erubeſce. Alexander vero ẜm natiuitateꝫ ſuam et doctrinam procedens ait il li. Nicolae quia paruitatem meam contempſiſti iuro tibi per paternam pietatem et per vterum ma tris mee in quo fui a deo cōceptus. quia videbis me in patria tua bella gerentem. ⁊ regnum tuum meo im perio ſubiugantem. At ille ſubmutebat. Et conſtituerunt inter ſe dieꝫ pugnandi. deinde diſceſſerunt.
zum Hauptmenü