reficiatur de te pane celeſti. Tu es enim panis et fons vite tu lumen claritatis eterne. tu omnia ex quibus viuunt recti qui diligunt te deus lumen cordium te videntium/ et vita animarum te amantium/ et virtus cogitationum te queren­tium vt ſancto tuo amori inhereant. Veni rogo in cor meū et ab vbertate voluptatis tue inebria illud vt obliuiſcatur iſta temporalia pudet ac piget me talia pati qualia mun­dus iſte agit. triſte michi eſt quod video/ graue eſt quod de tranſitorijs audio/ adiuua me domine deus meus et da leticiam in corde meo. veni ad me vt videam te. ſed angu­ſta eſt michi domus anime mee qua venias ad eam. dilate­tur rogo a te ruioſa eſt refice eam. habet quod offendat oculos tuos/ fateor et ſcio/ quia quis mundabit eam/ aut cui alteri preter te clamabo/ ab occultis meis munda me do mine/ et ab alienis parce ſeruo tuo. fac me dulcis criſte bo­ne iheſu/ fac me rogo amori tuo et deſiderio tuo deponere onus carnalium deſideriorum et terrenarum concupiſcen­tiarum. dominetur carni anima/ anime ratio/ rationi gratia tua/ et tue me interius et exterius ſubde voluntati. Tribue michi vt laudet te cor meum. dilata mentem meam et lin­guam meam et omnia oſſa mea et attolle intuitum cordis mei/ vt vel rapida cogitatione vel cognitione attingat ſpi­ritus meus. te eternam ſapientiam ſuper omnia manentem diſſolue me oro a vinculis quibus teneor aſtrictus/ vt re­linquens tibi omnia iſta/ tibi feſtinem/ tibi ſoli inheream/ ti­bi ſoli intendam. Felix anima que terreno reſoluta carcere libera celum petit/ que te dulciſſimum dominum facie ad faciem cernit/ que nullo metu mortis afficitur. ſed de incor ruptione perpetue glorie letatur. Tranquilla eſt et ſecura iam non timet hoſtem. nec mortem habet te pium dominū quem diu queſiuit ſemperqꝫ amauit/ hymindicis ſociata