intuebatur: exiſtimabat Simonem magum videre Ecce igi tur per maleficas artes vir ſanctus erat immutatus Sigmundus forte pro tunc fauſtinianus cathecu­minus fuit. nec dum baptiſatus a petro. vel deus hoc ideo permiſit. vt dolus Simonis magi proficeret in gloriam pe tri. prout factum fuit. Cunradus Quocunqꝫ modo permiſſum extiterit. attamen ex hiſtoria claret facies ei­us maleficū immutata fuit. Itē in hiſtoria beati Petri re citatur qd̓ cum Simon magus ante faciem Neronis impe­ratoris ſtaret eius effigies ſubito mutabatur vt modo ſeni­or modo adoleſcentior videbatur In eadem quoqꝫ hiſtoria legitur. Simon magus hircum in ſpeciem hominis ſcili­cet ipſius ſimonis mutauit. fertur enim Simonem Neroni dixiſſe. vt ſcias optime imperator me filiuꝫ dei eſſe. iube me decollari. et tercia die reſurgam Precepit ergo Nero carni fici. vt decollaret eum qui cum putaret Simonem decolla­re. decollauit arietem Simon autem arietis membra recol­ligens. ſe et illa tribus diebus abſcondit. tercia vero die oſtē dit ſe Neroni dicens. Fac ſanguinem meum abſtergi qui ef­fuſus eſt. quoniam ecce ego qui decollatus fueram. ſicuti ꝓ­miſi tercia die reſurrexi Nero vero his viſis obſtupuit. filium dei eſſe putauit Sigiſmundus bone doctor quid tu affers in medium Ulricus Maiorum do­ctorum teſtimonia in eam rem conducentia Dicit enim bea­tus Auguſtinus in libro de ſpiritu et anima Humana opi­nio dicit qd̓ quadam arte et poteſtate demonum homines conuerti poſſunt in lupos et iumenta. et portare queqꝫ ne­ceſſaria. poſtqꝫ peracta opera iterum ad ſe redire. nec beſtia­lem mentem in eis fieri ſed rationalem humanamqꝫ ſeruare Hoc intelligendum eſt demones quidem naturam non creant. Sed ſolum aliquid tale facere poſſunt vt videantur qd̓ non eſt Hec Auguſtinus Ecce ergo Auguſtinus cedit qd̓ aliquid tale facere poſſunt Sigiſmundus Sed ſubdit vt videantur eſſe non eſt Ulricus