unradus Nemo dubitat quin Dyabolꝰ in fi­ma hominis apparere poſſit. Nam in legenda ſancti Mar­tini legitur. cum Martinus mediolanū preteriſſet. Dya bolus in humana ſpecie ſibi obuius fuit Sic in legenda ſa cti Anthonij legitur dyabolus in ſpecie pueri nigri pro­ſtratus apparuit Item in legenda ſancti Eulogiij legitur Dyabolus in ſpecie pulcre mulieris eundem apud fabricaꝫ ſuam alloque batur De Saluatore quoqꝫ noſtro. Mathei quarto legitur. aſſumpſit eum dyabolus. et ſtatuit ſu­per pīnaculum templi. ⁊cͣ. Unde in hanc partem affentior. dyabolus in ſpecie humana poſſit cum hominibus appa­rere· et cum eis conuerſari. Legitur enim Plato demone domeſtico quaſi famulo vſus ſit Sigmundus Sed quid de alia parte queſtionis an demones poſſint cum tali­bus mulieribus dormire et coire cum eiſdem Cunra dus Hoc nanqꝫ mulieres confitentur. incubo com­miſceantur. et quaſi ab amatoribus tractentur Sig­mundus Uana mulierum opinio multa garrulat: que vera fore putat Cunradus Profecto quando qꝫ perſeuerant in huiuſmodi eorum confeſſione. etiam cum ad mortem ducuntur: et nihil aliud vident qͣꝫ moriundum eſſe Uerumtamen audiamus geſta aliorum magis auctori ſabilia Legitur enim hyſtoria ſancti Bernardi quidā de mon ſiue incubus pluribus annis cum quadaꝫ muliere dor miuit. etiam marito mulieris in eodem lecto condormiente attamen hoc nephās ignorante Itaqꝫ tandem mulier peni­tentia ducta volens deinceps licentiare et expellere incubuꝫ. verum non potuit Unde beato Bernardo conquerens qui ipſum demonem ardentibus candelis excōmunicauit. Ac vt ſic eundem a dicta muliere effugiuit. Item beatus Au­guſtinus in quindecimo libro de ciuitate dei ait. creberri­ma fama eſt. maltiqꝫ experti ſunt. vel ab illis qui expertos ſe audiſſe affirmant. ſiluanos atqꝫ faunos quos vulgo incu bos vocāt improbos ſepe mulieribꝰ extitiſſe. eaꝝ appetiſſe