et tam pudendam captiuitatem/ quam is qui cum poſ­ſit hoc prohibere contempnit id facere exiſtimandus eſt. Nunquid enim nobilitatem/ potentiam gloriam a ſum­mo deo magnates acceperunt. vt tantum flagicium ſilen tio tranſeant? tantum latrocinium pacienter tolerent? ra ptores et larrones tuto per terras ſuas paſſim quottidie circumuagari ſinant? qui quoſlibet inuadant. innocen­tes opprimant. Clerum ſacrilegis manibus capiant/ conſtringant/ trucident/ profecto id eorum fuit officium. vt ab arcium ſuarum refugio procul excluderent/ a ter­ris et patria in exilium ſempiternum exterminarent. ſor didos iſtos canes temerarios latrones/ et effeminatos innocentum flaminum carnifices atqꝫ tortores. Ne mi­hi ſuccenſeatis optimates et terrarum gubernatores/ ob ſecro. Uiſum enim eſt actionem et querelam hanc popu larem eſſe. et vniuerſum eccleſiaſticum ſtatum continge­re. Ideo iuſte me non immerito loqui potuiſſe. nūc pre ſertim cum maxime opus ſit. quando nemo quorum in tereſt ea vobis innotuiſſe videatur. Catho vticenſis nimie taciturnitatis accuſaretur Reſpondit. Ego vero tunc demum hanc taciturnitatem meam abrumpam. talia dicere valebo que non ſunt digna taciturnitate. Quocirca cum optimates maxime deceat bonis mori­bus iuſticia/ clementia/ manſuetudine ceteriſqꝫ virtuti­bus eſſe preditos Cumqꝫ precipuum ſit illorum offici­um vt eccleſiaſticam libertatem manuteneant clerum de fendant. orphanos et viduas protegant. de predationes/ violentias/ ac latrocinia in terris ſuis exerceri prohibe­ant. Cumqꝫ perpauci aut nulli ſint conſulum qui hec offi­cia principibus perſuadeant. quā vtilis. quā ſancta. quam iucunda foret eis hiſtoriarum cognitio. quaꝫ accomodati patrie rectoribus eſſent libri de moribus vita principum concinnati. vnde caperent exempla. que poſſent imitari et que vitanda ſunt. vitare condiſcerent. Ideoqꝫ Demetri­us/ Phalareꝰ/ Phtolomeū Regē monere ſolebat vt libros a iiij