Seneca Cordubenſis philoſophus vir doctiſſimus Stratini ſtoici diſcipulus Lucani poete patruus Rome claruit tempore Neronis imperatoris. cuius ⁊ preceptor fuit. Huius tempore glorioſiapoſtoli Petrus ⁊ Paulus Rome predicabant. Fuit aūt Senecavite honeſte. magne abſtinentie ⁊ conuerſationis vrbane ⁊ modiciſomni. Cum igit̉ Seneca ⁊ multi de domo ceſaris ad Paulum cōfluerent. pre ceteris ipſe beato Paulo familiaris erat propter diuinam ſcientiā quam in eo viderat. vt vix ſe ab eius colloquio temperare potuiſſet. ⁊ quando cum eo ore ad os loqui nō poterat. frequentibus epiſtolis datis ⁊ acceptis eius amicabili colloquio fruebaturScripta quoqꝫ Pauli coram ceſare legit ⁊ in cunctis eum amicabilem reddidit. Senatus etiam de Paulo alta ſentiebat. Hic Seneca continentiſſime vite fuit. quem beatus Hieronymus ſanctorumcathalogo annumerauit illis epiſtolis prouocatus que legunt̉ pauli ad eum. ⁊ ipſius ad Paulum. Hic ante biennium qͣꝫ Petrus ⁊Paulus a Nerone coronarentur martyrio. taliter interfectus eſt.Ipſe enim Nero quadam die reſpiciens Senecam. ⁊ verbera queſibi in puericia intulerat ad memoriā reducens infremuit. ac tanqͣꝫiniuriam vltionē expetere de illo cupiens precepit. vt quodcūqꝫ genus vellet mortis ſibi eligeret. Seneca ergo quaſi ſuaue genus mortis arbitratus in balneo mori. inſciſionē vtriuſqꝫ vene brachij elegitItem Seneca non dicit̉ quaſi ſe necans. Nam nihil reſpiciēsad malum operatur malū. Seneca auteꝫ moraliſſimus erat quareſi ſeipſuꝫ necaſſet moralitatem exceſſiſſet. ſed dicit̉ quaſi ſenio nenschara.i. vtilia documenta.ſ. preſentis libri quem in ſenectute ſua cōpoſuit. Uel ſi debet exponi qͣꝫtum ad eius interitum hoc vocabulūSeneca tunc dicit̉ ſeueritate Neronis cadens. Nam Nero ipſuminterficere volens permiſit ſibi vt eligeret ſibi mortem. ⁊ ſic ſibiipſielegit permiſſionem ſanguinis cuiuſlibet vene in balneo. vt leuiorimorte obieret.