ronymus in epiſtola prima ad demitriadem circa finem. Incedentibus domi nabus/ ancilla uirgo procedat ornatior. Curcius tamen dominis pro domina bus dixit. Et ſic dicendum eſſe tradit Laurentius. Diſcus cum ī latino& c exili/ græcum eſt uocabulum: etſi Iſidorus/ Vgutio­Catholicon/ aliam neſcio quam etymologiam fingant. Genus eſt uaſis/ por tandis ad menſam carnibus ꝗͣ aptiſſimum/ ut docet Iulius Polux. Fuit etiā diſ cus ludi genus: quo ſaxum/ uel maſſa plumbea iactabatur alutæ iuncta: ī qua referenda& ꝑiculū erat:& ars apꝑebat: ut Pindari īterpres oſtēdit. Martialis. Splendida cum uolitent Spartani pondera diſci. Eſte procul pueri. Digeries/ digeſtus/ digeſtio/ in uno ſignificato accipi poſſunt. Macrobius in ſa turnalibus. Nec mirūu ſi digeries morſu reprenſionis euaſit. Statius libro thæ baidos tertio iam creditur uni. Sanctarum digeſtus opum: ideſt hac in parte/ diſpoſitio/ uel diſtributio. Duco ducis tertiæ coniugationis primā ꝓducit ſyllabam:& apud Marcellum Plures detinet ſignificationes/ hoc nihilominus in loco annotandas. Duce­re/ pati ſignificat. Virgilius libro æneidos quarto. Nate dea potes hoc ſub caſu ducere ſomnos. Duci/ delctari/ auocari. Tullius libro quinto de finibus. Dantqꝫ ſe ad ludendum. fabellarumqꝫ auditione du­cuntur. Ducere/ nudare exerere. Virgilius libro æneidos. xii. Ille tamen clypeo obiecto conuerſus in hoſtem Ibat.& auxilio ducto mucrone petebat. Ducere/ excitare. Tullius in Verrem: Quid ſi quem ſtatuæ magnopere delectant/ ſi quis earum honore/ aut gloria ducitur? Ducere illicere. Tullius libro officiorum ſecundo. Poſtremo precio­aut mercede ducuntur. Ducere/ ſtruere erigere. Virgilius libro æneidos pri­mo. pars ducere muros: Moliriqꝫ arcem:& manibus ſubuoluere ſaxa. Ducere/ iudicare. Virgilius tan ton me crimine dignum Duxitit Ducere/ uoluere pertractare. Virgilius libro æneidos ſexto. Sic equidem ducebam animo/ rebarqꝫ futurū. Ducere/ trahere differre. Tul­lius libro officiorum tertio. Apud prætorem criminatus eſt/ balbū illud du­cere. Idem ad Cæſarem iuniorem. Ne res duceretur/ fecimus ut Hercules An tianus in alium locum tranſferretur. Ducere/ proprium pro temporibus ſer­uare. Virgilius in bucolicis.& quo Duceret apricis in collibus uua collorem. Ducere/ dimittere deſcendere. Pla utus in aularia. Vbi ille abit/ ego me duco ſeriundus arbore. Ducere/ gerere. Virgilius libro æneidos octauo. Hi bellum aſſidue ducunt cum gente Latina. Ducere/ quam proprie ſignifi­cantiā habeat/ patet hoc Virgilii exemplo/ libro æneidos. xii. dicentis. Ducitur infœlix æuo confectus Alethes. Duco ducas primæ coniugationis primam corripit ſyllabam. Virgilus libro æneidos decimo Quatuor hic iuuenes/ totidem quos educat upheus. Ducatus huius ducatus/ regio ducis/ uel dignitas/ apud uulgus dicitur ducatus huius ducati/ aureus nummus ducalis uocatur. Dimico dimicas/& dimicor deponens comperitur. Vnde in legēda ſanctorum Chriſanti/& dariæ legitur. Quis enim iſtam pugnam a diabolo excitatā uin cere præualet/ niſi tua pro eo fuerit dextra dimicatat̉ Draco cum c Exili cōis generis eſt: etſi fœmininum draca habeat/& dracæna æ diphthongo in media ſyllaba. Dictus eſt autem draco a ἄρακειν/ quod eſt uidere. Nam clariſſimam oculorum aciem habere perhibetur. Draconem itē appellat Plinius libro decimoſeptimo uaturalis hiſtoriæ/ ex tortuoſitatum ſi militudine/ palmitem(ut ait) emeritum/ pluribuſqꝫ induratum annis. Dubo dubas/ ueteres teſte Feſto protulerunt: a quo fit/ quo nunc utimur uer­bum dubito dubitas. Diabolus cum ī latino ſcribitur: nec ex dia/& bolus componitur: quaſi duos Hierōymus Curcius Laurentius Iſidorus Vgutio Polux Martialis Macrobius Statius Marcellus Virgilius Tullius Virgilius Tullius Tullius Virgilius Virgilius Virgilius Tullius Tullius Virgilius Plautus Virgilius Virgilius Virgilius Plinius Feſtus Diſcus Digeries Digeſtus Digeſtio Duco Ducatus Dimico Dimico Draco Draca Dracæna Dubo Dubito Diabolus