¶ De tentationibus alijs requirerentur/ dicerent caſus tales minime peccata mortalia/ tunc ceſſanduꝫ cum ſuꝑiorum ⁊ peritoꝝ cōcilio foret a fre quentatione ꝯfeſſionū ⁊ fiducialiter nihilominꝰ celebrandū/ atqꝫ humiliter dicendū Domine non in iuſtificationibꝰ meis pro ſterno p̄ces meas ante faciem tuam/ quia nulle ſunt/ ⁊ ſcio ꝙ ſi milleſies confiterer ⁊ diſtricte diſcutere volueris me/ non ero mundus in conſpectu tuo. Sola nan qꝫ domine miſericordia tua mundabit me Ideoqꝫ in multitudine miſericordie tue ītroibo ad altare ſanctum tuum in timore luo timens ꝙ te plus offenderem ſi dimitterem qͣꝫ ſi acceſſero/ eo ꝙ tu in memoriam tuam ita fieri iuſſiſti ⁊ ego multis debitor ſum pro quibꝰ orare teneor. Nulli debet eē dubium/ quin talis humiliatio plus accepta ſit deo qͣꝫ nonnullorum vana preſumptio/ qui poſt confeſſionem ſuam ⁊ qualia cunqꝫ exertiola ſe diguos ⁊ bene mundos reputant/ quaſi intrepide ad illa terrifica diuīa miſteria accedētes. Secꝰ āt eēt vbi haberetur fixa ⁊ qͣſi certa ꝯſcīa de peccato mortali. Illud enim eēt confitendum. nō ſic de veniali quod de neceſſicate nunqͣꝫ ca dit ſub obligatione confitendum ſacramē taliter in ſpecie/ qͣꝫqͣꝫ quandoqꝫ perutile ſit Sed ſufficit confeſſio generalis. Nam ve nialia per diuerſa delētur/ vti confeſſione generali. oratione decuinica. tunſione pectoris ⁊c̄. ¶ In nonnullis etiam eſt tam arta conſcientia vt qͣꝫto magis eam ſcobare per confeſſioneꝫ conantur/ tanto amplius quaſi inde fedantur/ propter plura nouiter ex fricatione pullulantia/ que tamen frequenter modice aūt nulle ſunt reputatō nis. conſcientia talis non firmatur meliuſ qͣꝫ dimittendo eam in pace ⁊ quiete. ⁊ ꝙ ſo lum imbre lachrymaꝝ irrigetur/ ⁊ ſic fecun data celeſtis dono gratie ſolidet̉ ¶ Uenia le autem peccatū cōmuniter eſt omne illud quod factum eſt abſqꝫ rationis deliberatō ne quodcunqꝫ ſit illud/ etiam ſi ſit odiū vel ira contra deū/ aut horribilis blaſphemia Uel veniale peccatum eſt/ quando actus talis eſt/ qui non tollit debitam ſubiectionem hominis ad deum atqꝫ eius amiciciā ſeu dilectionem/ nec perimit debitum frat̓ne ſocietatis vinculum ad proximum/ Iu xta ſimile in legibus ſecularibus ⁊ politicis/ vbi quedaꝫ peccata morte puniuntur ⁊ quedam non. qͣꝫuis ſint contra precepta ⁊ ſtatuta/ quia non tollunt debitam ſubiectionem ad principem ac ad ciuilitatem et proximum. ¶ Ex quo elici poteſt/ ꝙ non omne quod eſt factum contra preceptum/ aut votum/ aut iuramentum. aut etiam cō tra dei interdictum/ eſt peccatum mortalequia in quolibet horum ſtat peccari poſſe per ſurreptionem quandaꝫ/ ⁊ abſqꝫ ꝑfecto ratiouis ꝯſenſu/ qui ꝯſenſus nunqͣꝫ eſt in primis motibus/ niſi poſt deliberationem habitā vere vel interp̄tatiue que deliberatio in aliquibꝰ citius in aliquibꝰ tardiꝰ fieri habet quod ſignanter addimus propter habituatos in bono vel malo. quia in tali bus habitus eſt quaſi ſimilis deliberatiōi. Sicut dicit Areſtotiles. ꝙ ars ꝑfecta non deliberat. patet hoc in ſcriptoribꝰ ⁊ cythariſantibꝰ. Sunt etiam quedā circa que ratio magis debet eē ꝑuigil qͣꝫ in alijs/ quod niſi fecerit interpretatur conſentire. ¶ No tent quoqꝫ puſillanimes ſcrupuloſi/ ꝙ nō ſemꝑ tenemur agere meliora ⁊ meliori mo do quo poſſum/ maxime ſub obligatione pectati mortalis. quoniā deꝰ omnipotens qͣꝫuiſ hoc poſſit a nobis licite exigere. quia ipſe dominꝰ ⁊ nos ſerui eius. nō tamē ſic agere voluit. ſed contentus eſt/ vt certa que dedit precepta ſeruemus quod ſi fecerimꝰ ſufficit ſibi ⁊ manebimꝰ in eiꝰ dilectiōe ⁊ gͣ tia. Beati nihilominus qui ita eſuriunt et ſitiunnt iuſticiā. in obſequendo tanto ⁊ tā dulci bonoqꝫ domīo/ vt poſſetenus aliqͥd ſuꝑerogare dn̄i ſui preceptis contendant. Beatus quoqꝫ qui ſemꝑ eſt pauidꝰ/ timēs minus debito feciſſe/ dummodo tamē obſeruet ſemper: ne quid nimis. ⁊ ne ſit iuſtꝰ nimium. ⁊ demum ne dū nimis emungit ſanguinem eliciat. ¶ Itaqꝫ puſillanimes confortamini et nolite timere. ¶ Confidite puſillꝰ grex/ quia complacuit patri veſtro celeſti dare vobis regnum in ſecula ſeculo rum Amen. ¶ Finit. ¶ Tractatuſ eiuſdem de diuerſis diaboli tentatōnibus e gallico in latinū verſus; ad preces venerabilis pa tris domini Nicolai de Nuremberga.
zum Hauptmenü