Fedus chriſtianum quotidie diſſipare non deſinit Iuxta illud petri apl̓i: Aduer ſarius veſter diabolus circuit. querens quem deuoret: et ab electis reſecet: ſibiqꝫ incorporet: Cui reſiſtite fortes infide. Ut ſic̄ ab illa tranquilla pacata et quietiſſima regione et herea. que nequit retinere vlla diſcidia: eiꝰ diſcordia et ſiniſtra machinamenta ſunt eliminata Ita exterminentur a terra. et habitatione humana: in loca picea atqꝫ tartarea: Ubi oīa ſunt cōfuſa: nec poteſt eſſe tranquillitas vlla. Nam cunctis mortalibus optabilem pacem cordis. hoſtis antiquus. cū ſuis cōplicibus aufert. quando hominem in peccatum precipitat: et per hoc quietem mentis eius eliminat. Et tunc cū gubernaculo rigiminis diuini amiſſo. homo extra caritatem ac gratiam degit diuinam. efficitur inſtrumentum diaboli. Et exinde cū alios regere molitur. qui ſe regere neſcit. pax chriſtiana turbatur: bella et lites ſuſcitantur: Quia ſemper preſumit ſeua. perturbata conſcientia. Si mortales in timore et amore dei viuerent. ſibi et alijs inſpiratione diuina multam pacem procurarent: Homo enim pacificus eſt templum dei: et ſacrarium ſpirituſſancti. Neſcitis(in quit Apl̓s. apoſtolus) ꝙ templum dei eſtis vos. Et ſpiritus ſanctus habitat in vobis: Unde ſi homines ſe deo manciparent. in caritate et gratia eius viuerent. preſentiam eius in ſe manen tem animaduerterent. ducti et edocti ab agente infallibili. non potente errare. multam pacem et ſibi et alijs procurarent. Per quam et deo gratam. et hominibus placitam vitā agerent. Qua a vita temporali et tranſitoria. venirent ad vitam eternam. ſine fine manſuram. in contubernio ſupernorum ciuium. illius clariſſime et ſuauiſſime celeſtis hieroſolime: In qua rex pacificus ieſus chriſtus cum omni celica milicia in pace perpetua. viuit et regnat. per infinita ſecula ſeculorum Amen. Tractatus de foedere chriſtiano a fratre Ambroſio Alant ſee Chartuſienſe editus foelicit̓ explicit. Domino Blaſio holczel Silionenſe Secretario Regio curante. Iohānes Rynmannus Oringen ſis. impenſa ſua Auguſtae Uindelicae impreſſit Anno Chriſti. M. D. iiij. viij. ꝓdus Auguſti.
zum Hauptmenü