Certe Criſtus debet mori: et a diſcipulo ſuo. xxx. argenteis vendi: quia ego fui venditꝰ Iſmahelitis. xxx. argēteis Gen̄. xxxvij. Et hoc in figura criſti(de quo loquimur) factum eſt jgitur debet vendi et mori. Et infert: dicatis et vos; O judi­ces quid vobis videat̉. Dic primo O Adam. In ligno inqͣꝫ debet mori. Ratio: quia in ligno arboris cōtra deū peccaui igitur penitentia debet fieri in ſigno. vt ſatiſfactio correſpō deat delicto. di. lxxxx. c. Si quis. Dic ſcd̓o. O Noe. Nudus ī quit debet mori. Ratio: qꝛ ego fui qui in figura criſti plan­taui vineamꝫ et primo bibi de vino eius: ob cuius ardorem nudatus: expoliatꝰ et deluſus a filio meo maiori Cham fui Gen̄. ix. Sic et ipſe amore et caritate generis hūani ebrius factus eſt: qd̓ in caritate ꝑpetua dilexit. Iere. xxxj. Ideo ad cōplementū figure dbet mori: expoliari veſtibꝰ et illudi. Dic tertio O Yſaac. Criſtus dico debet mori et portare crucem in collo ad morteꝫ. Ratio: qꝛ ego in figura ſui portaui ligna ſuꝑ me vt ymolarer. Gen̄. xxij. Ideo ipſe portabit cruceꝫ ad ſacrificiū mortis. Dic quarto O Iacob. In monte ait calua rie debet mori. Ratio: Ego enī in tēpore qn̄ fugiebā fratrem meū Eſau: veni in montē ſyon circa montem caluarie: et ibi ſuppoſui lapidē capiti meo: et vidi ſcalam cuiꝰ ſūmitas celos tangebat. Gen̄. xxviij. Que ſcala eſt niſi crux qͣꝫ aſcn­dent anime in celū: ergo ibi debet mori. Quibꝰ oībus audi­tis ſentenciauit lex nature criſtus debet mori. Ieſus vero videns ſe ſic damnatū: vertit faciē ſuam ad matrē turbatā et ait. Ecce mater que ex qualia opponūtur mihi: et habeo ſuſtinere ꝓpter primos ꝑentes: nec declinare poſſum: rebꝰ iudicatis ſtandum eſt ꝓpter auctoritatē iudicum. ff. Qd̓ cuꝫ falſo tutore geſtum eſt. l. pͥª. Et meſta mater vertens ſe ad Adam et Euaꝫ ait. O vos eſtis cauſa occiſionis filij mei. Et deinde vertens ſe ad legeꝫ nature dixit. O lex pia quomodo es ſic crudelis contra innocentē. Certe a te appello ad legeꝫ ſcripture: et ibi videbo an filius meus iuſte adiudicatus ſit morti: an non. Et tm̄ de primo. a3