gehennā ignis animā et corpus auſus fuiſti offendere. amare ſtat tibi ama­riſſime cor tuum qd̓ deum ſummum patrem incomp̄henſibilis bonitatis. qui benignus et miſericors eſt; ſuper ingratos et malos voluntarie liben­ter et delectabiliter offendiſti Totꝰ diſpliceas tibi vt totus poſſis placere ſibi qui eſt ſummꝰ et verus ſolus deꝰ Cui nemo ei diſplicet niſi qui ſibimet ipſi placet. Diſſipat namqꝫ deus oſſa eoꝝ qui hoībꝰ placet et quod altum et pulcrū eſt apud homines abhomi nabile eſt apud deum. Mirum eſt de te miſer ad mala quippe es totus auidus totus promptꝰ totus facilis totꝰ ſapiens totus ſollicitꝰ Ad bona autē totꝰ es durus totus piger totꝰ tepidus totus ſtultus totus incredu­lus totus rebellis. Vnde tibi hec niſi a carne quam diligis et ſequeris quia vero carnem diligis carnem ſequeris opera carnis facis et cum ea punieris