et voluntas eius ſemper placeat tibi Semper concorda te cum eo. ſemper ſequere eius voluntatem in omnibus ſemper qui bonū tuum vult qui aliud non curat niſi ſalutem tuam. Cuius voluntas ad miſerandum tibi eſt be­niuola et delectatur benefacere tibi Nunquid putas teip̄m magnum ami­cum tibi Magis amicus eſt deus tibi quā tuipſe tibi. quoniam magis ipſe te diligit quaꝫ tu teipſum. Nunquid credis alterius auxilium forcius. aut alterius conſiliū vtilius. erras plane ſi id credis Stultiſſimꝰ et dementiſſi mus es. quia tua deſideria vel aliorū ſequeris; et illius conſilium dimittis. qui ſemper eſt amicus dulcis ſapiens et pius conſiliarius et ſaluator et ſuꝑ omnia adiutor fortis. potens Pater futuri ſeculi et princeps pacis. Amen .Deo gracias.