Expoſitio beati Gregorij pape ſuper Ezechielem tice ſtamus: cū iam de eternitatis timore aliquid ſentire ceperimus: dignū eſt vt ad penitentiā cadamus. Et cum in firmitatē noſtrā ſubtiliter cognoſcētes humiliter iacemus: per diuini verbi cōſolationē ſurgere ad fortia oꝑa iubemur. Et cū iam in bonoꝝ operū ſoliditate perſiſti mus: neceſſe eſt vnde noſmetip̄os correximus: inde iam predicātes ⁊ alios leuemus. Iacēti ergo non precipit̉ vt ad predicationē pergat: ne infirmus quiſqꝫ hoc quod verbo edificare poteſt: opere deſtruat. Unde recte quoqꝫ per pſalmiſtā dicit̉: Eduxit me de lacū miſerie ⁊ de luto fecis ⁊ ſtatuit ſupra petrā pedes meos: ⁊ direxit greſſus meos ⁊ immiſit in os meū can ticū nouū hymnū deo noſtro. p̄s.39. Pri us em̄ de luto prauitatis educit̉: vt eius pedes per fidē in petra ſolidentur. Sed quia rectā fideꝫ recta ſubſequi debet operatio: greſſus eius directi ſunt: vt poſt directionem greſſuū: ideſt poſt perfectionē boni oꝑis: in ore acciperet etiā nouū canticū predicatiōis. Sic ſaulus dū ſuperbꝰ damaſcū pergeret redemptoris voce proſtratus iacuit. Actuū.9. Et qui predicator futurus erat: nō tn̄ mox vt predicaret qd̓ viderat audiuit. Sed iacēti dicit̉: In gredere in ciuitatē: ⁊ dicetur tibi quid te oporteat facere. Iacens ergo hoc ſolū audire potuit: vt ſurgēs diſceret quod audi ret al̓s audierat. Surgens vero hoc didi cit: vt que cognouerat predicaret. Sed querendū nobis eſt: cur ezechiel ⁊ paulꝰ in faciē cadunt: ⁊ de aſcenſore equi: ideſt de eo qui in huius mūdi gloriā eleuatus eſt dicit̉: vt cadat aſcenſor eius retro. Se neẜ.49. Rurſumqꝫ de perſecutoribꝰ domini ſcriptū eſt. Abierūt retrorſum ⁊ ceciderūt in terrā. Ioh̓is. 18. Quid eſt hoc quod electi in faciē: ⁊ reprobi retrorſū ca dunt. Niſi quod om̄is qui poſt ſe cadit: ibi proculdubio cadit vbi non videt: qui vero ante ſe ceciderit: ibi cadit vbi videt. Iniqui ergo quia in inuiſibilibus cadūt: poſt ſe cadere dicūt̉: quia ibi corruūt: vbi quid eos tūc ſequat̉: modo videre nō poſſunt. Iuſti vero: quia in iſtis viſibilibꝰ ſe metip̄os ſponte deijciūt: vt in inuiſibilibus erigant̉: quaſi in faciem cadūt: quia timore compūcti videntes humiliantur. Notandū vero quod dicit̉. B Mitto ego te ad filios iſrael ad gentes apoſtatrices que re ceſſerunt a me.) Sicut em̄ duobus modis a deo recedit̉: it a duobus modis a deo apoſtate hoīes fiūt. Nam vnuſquiſqꝫ a cōditore ſuo: aut fide recedit: aut opere. Sicut ergo qui fi de recedit apoſtata eſt: ita qui ad peruerſum opus qd̓ deſeruerat redit: ab oīpotēti deo apoſtata abſqꝫ vlla dubietate deputabit̉: etiā ſi fidē tenere videat̉. Unū em̄ ſi ne altero ꝓdeſſe nil valet: qꝛ nec fides ſine oꝑibus: nec oꝑa adiuuāt ſine fidē: niſi fortaſſe ꝓ fide percipiēda fiāt. Sicut cornelius ante ꝓ bonis oꝑibus meruit audi ri ꝙͣ fidelis exiſteret. Act. 10. Qua ex re colligit̉: qꝛ bona opera pro fide percipien da faciebat. Nam cui ab angelo dicitur. Oratiōes tue et elemoſyne tue aſcenderūt: in memoriā in conſpectu dei. Ibidē. ⁊ mox pro eadē aſcenſione precipit̉: vt ad ſymonem mittat: qui ei veniēs predicare debeat: conſtat quia hoc petijt: vnde me ruit exaudiri. Sequit̉. Patres eoꝝ preuaricati ſunt pactum meū vſqꝫ ad diem hanc ⁊ filij dura facie ⁊ īdomabili cor de ſunt ad quos ego mitto te.) ¶cce eſt vna culpa ſuperbie: quia preua ricati ſunt pactū. Ecce altera obſtinatōis quia vſqꝫ ad diē hanc. Ecce in iniquitate filioꝝ culpa grauis impudētie: quia dura facie: quoniā mala que faciūt iam: nec erubeſcūt: ⁊ nunꝙͣ vel poſt culpas ad penitentiam redeūt: quia indomabili corde ſunt. Cum vero tante prauitatis: tanteqꝫ obſtinationis ſint hi: ad quos propheta mittit̉: quis iam nō videat quod perſona prophete a tam peruerſis hominibus
zum Hauptmenü