Expoſitio beati Gregorij pape ſuper Ezechielem bas atqꝫ phariſeos tenuit: qui ſcilicꝫ pha riſei etiā legis doctores vocati ſūt. Siue aūt exteriori ſeu interiori porte due menſe hīc ſūt: ⁊ due inde: qꝛ in exordij ſuis ſancta eccleſia apoſtolos ⁊ prophetas habuit. Prophetas autem dicimus non eos qui in veteri populo fuerant: ſed eos qui in ſancta eccleſia poſt apoſtolos ſunt exorti: poſteriori quoqꝫ tempore quod nūc eſt habet. euangeliſtas: atqꝫ doctores. Quia vero euangeliū bonum nunciū dicitur: euangeliſtas vtiqꝫ appellamus qui rudibus populis bona patrie celeſtis adnunciant. Qui videlicet euangeliſte atqꝫ doctores et priori quidē tempore fuerunt: ſed ⁊ nūc vſqꝫ domino largiēte permanēt: quia adhuc quottidie et infideles populos ad fidem trahi ⁊ fideles quoſqꝫ in bonos mores per doctores erudiri cognoſcimus. Apl̓i vero ⁊ ꝓphete ab hoc temꝑe preſentibus ſublati ſunt: atqꝫ ideo dicimus: quia mēſe he porte noſtre: ideſt ſancte eccleſie quaſi in alio latere fuerūt. Habet ⁊ porta que pergit ad aquilonem duas menſas hinc: ⁊ duas inde: eoſdem quos diximus principes ſacerdotū et ſeniores populi in maiori auctoritate regiminis: ſcribas quoqꝫ ⁊ phariſeos qui rudi illi populo minori loco prefuerūt. Sed he mēſe iuxta portā ſunt que ad aquilonē pergit: quia cum quattuor iſti ordines populo preeſſent: ſynagoga in perſecutiōe redemptoris noſtri ſeuiens: ad torporem perfidie prorupit. Que tamen menſe habuerunt ſacrificiū quod iuxta ſolam litteram tenuerūt: vnde ⁊ ad torporem frigoris lapſi ſunt: quia flamina ſpiritus ſuccēſi non ſunt. Interiores autem menſe holocauſtum nō habent: quia ſiue in cordibus apoſtolorū atqꝫ prophetarum: ſeu in mente euāgeliſtarū atqꝫ doctorum ignis ſpiritus ⁊ arſit ⁊ ardet. Qui pro eo ꝙ omnem eorum cogitationē in bono opere aſumit flamma amoris dei quaſi holocauſtum ſimul quod inuenit incendit. Holocauſtum enim offerunt: qui ſiue in bono opere ſeu in ſancta cogitatione medullitus accendūtur. Menſe vero he ex quadris lapidibus facte ſunt: quia dum quotidie ſacri eloquij in ſuis cordibus verba meditantur: ad offerendū domino oratio nis holocauſtum quaſi ex quadris lapidi bus conſtruūtur. Uerba etenim ſcripture ſacre lapides quadri ſunt: qui vbiqꝫ ſtant: quia ex nullo latere reprehēſibilia inueniūtur. Nam in omne quod preteritum narrant: in omne quod venturum adnunciant: in omne quod moraliter pre dicant: in omne quod ſpiritaliter ſonant: quaſi in diuerſo latere ſtatū habent: quia reprehenſionē non habent. Corda itaqꝫ ſanctorum menſe dei ſunt ad holocauſtū ex quadris lapidibus cōſtructe: quia qui dei verba ſemper cogitant: ſemetip̄os domino a carnali vita in cogitatiōe mactāt. Unde ſcriptum eſt. Lex dei eius in corde ip̄ius ⁊ non ſupplantabunt̉ greſſus eius p̄s.36. Et vnde rurſum dicitur. In corde meo abſcondi eloquia tua: vt non peccem tibi. p̄s. 18. Sed quia menſe he vnde ſint conſtructe cognouimus: etiam cu ius menſure ſint audiamus. Sequit̉. B Longitudinem vnius cubi ti et dimidij: ⁊ latitudinem cubiti vnius ⁊ dimidij: ⁊ altitudi. nem cubiti vnius.) Hunc locum quidam expoſuit dicens: Congitudinē et latitudine habet menſa vnū cubitum ⁊ dimidium: ideſt per qua drum: que ſimul iuncte tres cubitos faciunt. Qui tres cubiti habent in altitudinem cubitum vnū: vt myſteria trinitatis vniꝰ cubiti: hoc eſt diuine maieſtatis mē ſura conſeruet. Qui videlicet ſenſus expoſitiōis iccirco non poteſt ſtare: quia in illa ſumma trinitate que omnia creauit: omnia continet: dimidiū nihil eſt: nec ex duobus dimidijs aliquid vnū. Neqꝫ em̄ quicꝙͣ imminutiōis ac deciſionis habet illa ſubſtantia: que ſemper incōmutabilis manēs nec detrimentū recipit: nec au gmētum. Sepe autem diximus longitu
zum Hauptmenü