minor ſollicitudo pro ſanctitate aūt templi maximus et primus timor. j. Machabeorum. vij. et. ij. Macha­beorum. viij. Loquente jheſu turbis dixit ei qui­dam ecce mater tua ⁊cͣ. nota reſpon ſum Mathei. xij. Luce. viij. Petente matertera criſti ſecundū car nem reſpondit ei ita dure ac ſi oīno ei aliena fuiſſet Mathei. xx. Quamuis beatus iacobus et iohā­nes fuiſſent maxime ſanctitatis nul­li tamen eorum commiſit xp̄us cu­ra eccleſie generalem ſed petro qui ſibi carnaliter non attinebat Iohā nis. xxj. Mathei. xvi. Apoſtolus dixit ad Gall̓. j. Cum autem placuit ei qui me ſegregauit ⁊cͣ. Et ſequit̉ non acquieui carni et ſanguini. De angelis bonis Ngeli boni abrahe appa­ruerunt et erga eum fami­liariter ſe habuerunt. Ge­neſis. xviij. Angeli apud loth hoſpitati quaſi piam ei violentiam facientes de gra­ui periculo extraxerūt Gen̄. xix. Angelus dn̄i prohibuit abraham ne filium ſuum ymmolaret et ma­gna ei propter obedienciam ſuam re promiſit Geneſis. xxij. Angelus domini preceſſit caſtra fi­liorum iſrahel quādo exierūt de egi­pto Exo. xxij. Vnde exodi. xxij. dicit̉. Ecce mitto angelum meum qui p̄cedat te et cu­ſtodiat in via et introducat in locū quem paraui tibi. Angelus apparens gedeoni confor­tauit ac animauit ad liberacōem populi Iudicum. vj. Helyam fugientem reginā ieſabel angelus dn̄i confortauit et nobili cibo refecit. iij. Regū. xix. Iudas machabeus et qui cum eo erant rogabant dominum vt bonū angelū ad ſalutem mitteret et ſequi­tur. Et precedens eos apparuitques in veſte candida. ij. Macha­beorum. xj. Ad annunciandum criſti et johan­nis baptiſte conceptionem miſſus ē angelus gabriel Luce. j. Et nato domino ibidē. Angelus do mini paſtoribꝰ annunciauit. Angelus domini legitur tribꝰ vici­bus ioſeph apparuiſſe ſcilicet ante natiuitatem domini Ma. j. di. noli ti mere accipe mariam coniugem tuā. Et poſt adoracionē magorū Ma­thei. ij. Surge et accipe puerum. Tercio poſt mortem herodis. Ibi­dem dicens Accipe puerum et ma­trem eius et reuertere. Poſt temptacionem criſti angeli ac­ceſſerūt ad xp̄m et miniſtrabant ei Mathei. iiij. Angeli apparuerunt in reſurrectio­ne dn̄i. Item in eiꝰ aſcenſione ſicut patet ex euangelio. Principes ſacer­dotum et omnes qui cum eis erant iniecerūt manus in apoſtolos et po­ſuerunt eos in cuſtodiā Angelꝰ aūt dn̄i denocte apparens eis eduxit eos cuſtodia publica Actuum. v. Angelus dn̄i eduxit petrum de car cere herodis. Actuum. v. Herodes rex ſedebat pro tribunali populus autē acclamabat voces dei et non hominis. confeſtim percuſſit cum angelus domini et expirauit. Actuum. xij.