¶ De homicidio. Omīcidium cayn primo cōmiſit qḋ deus grauiter puniuit cum tamen nō eſſet in lege ſcripta ꝓhibitum Gen̄. iiij. Occidit cayn abel Moyſes egipci um Exodi. ij. Dauid golyam. j. Regū. xvij. Ioab abner. ij. Regum. iij. Herodes johannem baptiſtā Mathei. xiiij. Marci. vj. Petrus anamam Actuum. v. Sed conſidera diuerſas intenciones et cauſas homicida debet cōmuniter occiſum repreſentare Vnde rebecca Geneſis. xxvij. dixit Si zebee et ſalmana fratres gedeonis nō occidiſſent nequaꝙͣ poſtea ab eodem fuiſſent occiſi Iudicum. viij. Abymelech occidit fratres ſuos ſeptem vt ſolus regnaret ſꝫ tamen ip̄e modico tꝑe dominatus fuit et mul ta mala ſuſtinuit Iudicū. vij. et. viij Quia ſacerdos abymelech dauid fugientem confortauit ſaul eum cū multis ſacerdotibꝰ mulieribꝰ et paruulis occidit. j. Regum. xxij. Occidi fecit dauid adoleſcentem qui dixit ſe ſaul occidiſſe. ij. Regū. j. Ioab occidit abner in vltione fratris ſui azahel quem ille occidit. ij. Regum. iij. fecit dauid vriam occidi ꝓpter qd̓ dn̄s eū grauit̉ puniuit. ij. Regū. xxj. Tantus horror fuit effundere humanū ſanguinem ꝙ licet dauid opti mus erat tamen dn̄s noluit ꝙ ipſe templū edificaret. ij. Regum. vij. Quāuis ioab miles probus fuerit et dn̄o ſuo valde fidelis tamen quia duos viros ꝓdicioſe occidit fecit eū etiā ſalomon occidi licet teneret cor nu altaris. iij. Regum. ij. Iheſabel fecit naboth miuſte occidi et nō cauſa dei. iij. Regum. xxj. Duo p̄ſb̓ri qui volebant ſuſannam morti tradere iudicio danielis cōui cti a populo ſūt occiſi Daniel̓. xiij. Occidit triphon jonathan et duos filios eius cum tamen recepiſſet a ſymone centum talenta argenti pro eorū liberacionē.j. Macha. xiij. ¶ De hoſpitalitate. Praham angelos celebriter recepit hoſpicio et q̄ peregrinis neceſſaria videbant̉ fecit parari Geneſis. xviij. Loth angelos tranſeuntes homines putans obnixe ad hoſpicium inuitauit et neceſſaria mīſtrauit et cōtra incuſantes vt potuit defendit̉ Geneſis. xix. Laban ſeruum abrahe cum filio ſuo veniente gratanter hoſpicio ſuſcepit vnde dixit preparaui domum et hoſpicium canielis Geneſis. xxiiij. Prece magna iethro peregrinū hoſpicio ſuſcepit Exodi. ij. Et poſtea ip̄e et filij eius et nepotes eius honorifice ꝑ ip̄m magnificati fuerūt. Moyſes Deutronomij. x. dixᵗ deus amat peregrium et dat ei victum et veſtitum ergo et vos peregrinos amate qꝛ et vos adueue fuiſtis. Helyas mulieris filium apud quē hoſpitat̉ a morte ſuſcitatur. iij. Regum. xvij. Idem habetur in legenda de ſancto germano epiſcopo qui poſt cenā iuſſit vt oſſa ſuper pellem ante matrem ip̄i vituli ponant quo facto vitulus ſurgit et comedit ⁊cͣ.
zum Hauptmenü