Erunt antiquis principibus diligētie ſtudiū uiſſe ut eis amatores quidem ornamentorum purpuram atqꝫ coronā et his ſimilia prepa­rarent. Librorum vero habentes intentiōem circa quaſdam fabulas occupati conſcriptiōes agerent que audientiū corda mulcerēt. Porro bella ſectantes: ut ſagittā oportune dirigerēt beſtiam proſternerent. lanceam bene iacularent̉. aut equum decēter aſcenderent. Preſtabantur enim ſinguli regalibus eorum ſtudentes rebus illis que forent gratiſſima domināti. Alius itaqꝫ lapides pre­cioſos dificile compertos offerebat. Alter tinctura purpure clarioreꝫ Plurimi poemata aut diuerſas conſcriptiones inſinuabant. Aliꝰ bona cingula aut optimum armoꝝ pandebat vſum. Maxima v̓o et imperialis putabatur huius popularis virtutis pars illa fore: ad quam tunc amantis intentio declinabat. De pietate autem que eſt verus ornatus imperij nulli ſtudioſe quodāmodo ſermo fuit. Sed tu potētiſſime theodoſi. ut complexiue dicam: cunctam ſupera ſti deo iuuante virtutem. Purpura ſiquidē corona qua videris ꝓpt̓ inſpiciētes: quia eſt maieſtatis ſignum circumdari pietatem tibi et clementiam intrinſecus ſemper enutriūt vnde conſcriptores pre­fecti ac reliqui ſubiectoꝝ: circa te tuosqꝫ laborant actus. Decerta­tor autem poſitus iudexqꝫ libroꝝ non camerato eloqͥo caperis. aut qualibet figura furtū pateris veritatis: ſed ꝑfecte metiris vtrunqꝫ ſermonem proprium aptās cauſe: figuram quoqꝫ dictionis par­tes et ordinem et congruentiā et eloquium et compoſitionem et col­lectiones et ſenſum et hiſtoriam profunde diſcutiēs. Compēſas aūt recitantibus et tuo iudicio et fauoribus oportunis. nec non aureis imaginibus et poſitione ſimulacroꝝ et donis et honoribus vniuer­ſis. Qualem vero te circa recitantes prebes tales dudum fuerunt iudices circa dulciloquum homerū. aut leuas circa ſimonidem aut dioniſius ſicilie tirannus circa platonem ſocratis diſcipulum. aut philippus macedo circa theopompum hiſtoriographum. aut ſeuerꝰ ceſar circa appianum qui metris piſcium genera et naturas capti­onemqꝫ narrauit. Crete ſiquidem mille numiſmata carmini com­penſantes homerico: et tanqͣm de excellentiſſima largitate gl̓iantes