factis ſicut beatus ſcribit apoſtolus angelis et hominibus. vniuerſa ciuitas concurrebat athletas contemplatura xp̄i ſua qꝛ conſtantia verbera iudicis et flagella ſuꝑantes. triumphumqꝫ pie contra arria­nos per pacientiam poſſidentes. Quos ille vtiqꝫ credebat ſe vincere et illorum impietati contradere. Cum igitur defeciſſet eos tormētis afficere cunctis flentibꝰ atqꝫ lugentibus. rurſus collecta in raciona­bili multitudine. ad iudicium eos magis quā ad p̄iudicium circa portum fecit adduci. Et illic conſuete contra eos clamores emit­terentur a paganis atqꝫ iudeis. et illi nollent arrianoꝝ impietatibꝰ conſentire: ſentenciam protulit vniuerſis ciuibus ante tribunal eiꝰ ingemiſcentibꝰ ut ab alexandria ſublati in eliopolim fenice ducerē­tur: cuiꝰ habitatores neqꝫ nomen xp̄i audire paciuntur. ſunt nāqꝫ pagani. Quo facto iubens eos nauē conſcendere ip̄e ſtabat in por­tu nudum gladium vibrans: et hoc modo illos terreri putans qui his acuto gladio hoſtiles demones crebrius vulnerauerāt. Sic ergo dimiſit eos abſqꝫ ſumptibus. abſqꝫ quolibet ſolatio nauigare p̄cipi ens mari ſpumante. et ut ita dicam nolente ſuſcipere viros iniqua iuſſione cōmunicare cōpulſos. Ingenuit enim ciuitas vniuerſa& et hactenus lamentatur. Et alij quidem ſuis manibus pectora ꝑcu ciebant alij vero manus et oculos tendebant ad celum violenciam teſtantes et veluti dicentes: audi celum et auribꝰ percipe terra­qm̄ iniuſta ſunt que geruntur. Cunctaqꝫ ſimul gemitu complebā­tur& veluti cantus quidam erat in ciuitate luctificus: currebatqꝫ fluuius lacrimarum. Cum igitur iudex ille p̄cepiſſet ut vella na­uis tollerentur. tunc gemitus ingens vniuerſorum. virginum atqꝫ mulierū. ſeniorum et iuuenum permixtus lacrimis eſt emiſſus. illi ergo eliopolim nauigarent vbi diabolica ſuperſticio celebrabat omnes in media ciuitate cōmuniter et ſinguli ingemiſcentes atqꝫ lugentes agebantur. Quibus tamen nec aperte licebat flere iuſſiōe vrbis prefecti palladij. Erat enim et ip̄e paganus. Multi deniqꝫ flē tium arrepti et in carcerem ducti. deinde caſtigati. lacerati. verberati nouiſſime in metallo ſunt traditi: viri quippe eccleſie et ꝓpter diui­num zelum valde repugnantes. Erant enim plurimi eorum mo­nachi heremum incolentes. numero. xxiij. Cum quibus poſt pau­lulum diaconus a dilectiſſimo fratre nr̄o damaſo romane ciuitatis