barbari trans hiſtrum habitantes. deum romanorum eſſe p̄dicabāt diuinarum quippe in eo rerum experimenta ſepius perceperunt cum aliquo tempore iter ageret. illius terre barbari occurrerunt ei. Et dum qui erant circa eum terrore turbarentur. quaſi continuo morituri. ex equo deſcendens orauit. Porro barbari neqꝫ eum neqꝫ ſe quaces eius. nec equos de quibus deſcenderant videntes: per tran­ſierunt. Dum igitur crebro tranſeuntes ſchytas naturaliter feroces epulis muneribusqꝫ manſuefaceret. Quidam barbarus arbitratꝰ eſſe locupletem: cepit inſidiari ut eum caperet. alligaret et trahe ret. Cum hoc iam preparaſſet et dexteram adhuc haberet ut eum ia ctu laquearet. manus eius in aere mox ligata. et barbarus ille inui ſibilibus vinculis eſt obſtrictus. Tunc alijs pro eo rogātibus. ſup­plicauit deo theotimus: ut barbarus ſolueretur. Ca. xlviij O quoqꝫ tempore fuit epiphanius cipriorum ep̄s ad cuiꝰ ſe pulchrum hactenus demones expelluntur. Is enim dum ſb̓ ſtanciam propriam. neceſſitatem ſuſtinentibus erogaſſet. et multis quoqꝫ offerentibus ei pecunias. manu largiſſima diſpenſaret. Con­tigit ut pecunijs deficientibus economꝰ eccleſie murmuraret. Quo facto: aſſiſtens quidam in domo qua manebat economus. ſacculū multarum pecuniarum dedit: et ita diſparuit. ut nec qui dedit. nec qui miſit agnoſceretur. Qd̓ factum omnes diuinum eſſe iudicaue­runt. Aliud quoqꝫ eius libet referre miraculum. Quidā pau­peres ſtudentes epiphanium arte delude̓. ut eis aliquid daret. iter ageret vnus eoꝝ ſupinum ſe proſtrauit in terram: alter ſtabat quaſi mortuum deflens. nec habens vnde ſepelire potuiſſet. Epi­phanius autem ſuperueniens orauit ut ſub quiete dormiret: et ſe­pulture neceſſariam prebuit. ſimulqꝫ conſolatus eſt flentem dicens. Quieſce fili a lacrimis: non enim fletu reſuſcitari poterit. Eſt enī ineuitabile qd̓ euenit. Cunqꝫ diſceſſiſſet epiphanius. cepit ille pul­ſare ſocium ut ſurgeret et cum hoc ſemel et ſecundo feciſſet dicens: ſurge hodie tuis laboribus epulemur. et ille penitus non ſentiret. cognoſcens vero mortuū cucurrit ad epiphanium. flens. et petens ut eius ſocium ſuſcitaret. At ille conſolatus eſt ne ferret grauiter qd̓ euenerat non tamen defunctum denuo ſuſcitauit. Hoc enim credo prouide geſtum ut non dei miniſtri facile deludantur. Eo tempore