fecit ep̄m. Ca. xvi. Expliciunt capitl̓a. Incipit lib̓. xij. GICVR. OCCISO. TRANNO COSITA. bat theodoſius imperator cui deberet heſperiarum regna cōmittere. Tunc valentinianus erat valde puer. natus ex matre placidia eiꝰ quidem amita. filia vero maioris theodoſij. archadij et honorij ſo­rore. de patre conſtantio. qui ab bonorio imperij iura ſuſceperat. paruoqꝫ tempore cum eo regnauerat. Hunc ergo valentinianum conſobrinum ſuum ceſarem factum. mittit ad partes italie. quo matrem pariter placidiam eiqꝫ vniuerſam diſpoſitionem. cōmiſit imperij. Cunqꝫ voluiſſet ip̄e quoqꝫ italiam pergere. ut conſobrinū ab imperij culmen eueheret quatenus ſui vigore tirannoꝝ remo­ueret audaciam: veniens vſqꝫ ad theſſalonicam languore prohibi­tus eſt. Quāobrem coronam imperialem poſt hec conſobrino pa tricium ſtiliconem mittens: conſtantinopolim remeauit. Hec de ta libus retuliſſe ſufficiat. Igitur atticus ep̄us cauſas eccleſie ſapiē­tia mirabilit̓ diſponebat: doctriniſqꝫ populum ad virtutis ſtudia prouocabat. Vnqꝫ videret diuiſam eccleſiam. cum iohannite ſeorſum apd̓ ſemetip̄os ſacra ſolemnia celebrarent. iuſſit ut in orationibus memoria iohannis haberetur. ſicut aliorum dormiētium epiſcopo fieri conſueuit: per hoc ſperans plurimos ad eccleſiam reuocari. Largus autem ſic erat. ut non ſolum pauperibus ſuarum parro­chiarum. ſed etiam in vicinis ciuitatibus multas pecunias egē­tium conſolatione tranſmitteret. Gallio pio nāqꝫ preſbitero eccleſie nicene trecentos aureos dirigens. hec ſcripſit. Gallio pio atticus in domino ſalutem. Cognoui decem milia eſuriētes in ciuitate a pijs exhibenda egere miſericordia. Decem milia vero cum dicos multi­tudinem intelligo: non perfectum numerum cōprehendo. Quia igitur ego quidem habeo perceptum numerū datum ab eo qui ma­num habet munificam. et prebet congrue diſpenſantibus et conti­git aliquos indigere habentes non tamen qui neſcientes ſuſcipiens O cariſſimum michi caput. hos trecentos ſolidos expende ſicut vo­lueris. et maxime illis qui petere confunduntur et non eis qui ꝓpt̓