IVLIANO CONSVLI AC PATRI CIO PRISCIANVS SALVTEM. VM OMNIS ELOQVENTIAE DOCTri nam:& omne ſtudiorum genus: ſapientiæ luce præfulgens: a græcorum fontibus deriuatum: la tinos proprio ſermone inuenio celebraſſe.& in omnibus illorum ueſtigia liberalibus cōſecutos artibus uideo: nec in his ſolum quæ emendatæ ab illis ſunt ſcripta. ſed etiam quoſdam errores eorum amore græcorum doctorū deceptos imi­tari: in quibus maxime uetuſtiſſimi grammatica in arte arguuntur peccaſſe: cuius auctores quanto iuniores tanto perſpicatiores:& in genuis floruiſſe:& diligentia ualuiſſe omnium iudicio confirmatur eruditiſſimorum. Quid enim Herodiani artibus certius? Quid apol­lonii ſcrupuloſis quæſtionibus enucleatius poſſit inueniri? Cum igit̉ eos omnia fere uitia quæcunqꝫ antiquorum græcorum commentariis ſunt relicta artis grammaticæ expurgaſſe cōperio: certiſqꝫ ratiōis legi bus emendaſſe: noſtrorum autem neminem poſt illos imitatorē eoꝝ extitiſſe. Quippe in negligentiam cadētibus ſtudiis litterarū propter inopiam ſcriptorum: ꝗͣuis audacter ſed non impudenter ut puto co­natus ſum pro uiribus meis rem arduam quidem. ſed officio ꝓfeſſio­nis non indebitam ſupra nominatorum præcepta uirorum: quæ con grua ſunt uiſa: in latinum tranſferre ſermonem: collectis etiam omni bus fere quæcumqꝫ neceſſaria noſtrorum quoqꝫ inueniuntur artium commentariis grammaticorum: quod gratum fore credidi tempera­mentum: ſi ex utriuſqꝫ linguæ moderatoribus elegantiora in unum coeant corpus meo labore faciente. Quia nec uituperandum me eſſe credo ſi eos imitor: qui principatum inter graios ſcriptores artis grā­maticæ poſſident cum ueteres noſtri in erroribus etiam ut dictum eſt græcos equiparantes maximam tamen laudem ſunt conſecuti. Exē­plum etiam proponere placuit: ne pigeat alios etiam a me uel ignorā­tiam forte prætermiſſa: uel uitioſe dicta. Nihil enim ex omni parte ꝑ­fectum ī humanis inuentionibus eſſe poſſe credo: ſua quoqꝫ īduſtria ad cōmunem litteratoriæ profeſſionis utilitatem congrua rationis portione uel addere uel mutare tractantes. Nanqꝫ feſtinantius ꝗͣ uo lui hos edere me libros compulerunt: qui alienis laboribus inſidiātes a ii