enim deſinentia: uel in na: uel in num: ſi faciunt diminutiua abie­cta n. duas aſſumunt. I. ut unus ullus una ulla unum ullum: bonus bellus: bona bella: bonum bellum: geminus gemellus: gemina ge mella. geminum gemellum: uinum uillum: ſic ergo ſuina ſuilla: o uina ouilla. Inueniuntur quædam in tinus deſinentia penultimam corripientia quæ a primitiuis non habent. t. ut diu diutinus cras cra­ſtinus horno hornotinus prius uel priſcus priſtinus. Nam conſtanti­nus& clementinus a primitiuorum genetiuis habent. t. ut matuti­nus a matuta quæ aurora intelligitur: Medieſtinus autem a medio ſtando uel tenendo componi uidetur: fiſcina corripit penultimā quo modo fuſcina. Cur ergo piſcina producitur: quia hoc ſine dubio deri­uatum eſt apiſce. Fiſcina autem a fiſco an fiſcus a fiſcina: an neutrum a neutro dubium eſt. Nam nec fiſcina a fuſco: nec pagina a pago: nec mutina a mutu: nec ariminum ab arimo deriuata: cum ſint primitiua penultimam corripuerunt. Sin autem in er deſinentia tertiæ ſunt de­clinationis: uel in ius faciētia genitiuum accepta nus ipſe nominatiū us facit deriuatiuum: ut pater paternus: mater maternus: frater frater­nus: ueruernus: acer quoqꝫ de cuius declinatione dubitatur acerari: & aceraceris: arbor huius aceris quod ſolinus quoqꝫ protulit ī memo rialibus acernus facit alter alternus. Illa ſcilicet obſeruata regula quā ſuperius diximus in mutis animalibus. Ideo quoqꝫ anſer anſerinus di cimus paſſer paſſerinus. Ab aduerbis quoqꝫ uenientia in ra deſinenti bus er habent ante nus: ut infra infernus extra externus ſupra ſuper­nus. ab alijs quoqꝫ aduerbijs temporalibus inueniuntur quædam rā­te nus habentia ut noctu nocturnus diu diurnus. heri alternitatis ca uſa heſternus ſēper ſempiternus. In teria etiam deſinentia ſimiliter faciunt deriuatiuum: fabrateria fabraternus: ſabrateria ſabraternus: ætas quoqꝫ eternus: antiqui tamen auitas& æuiternus dicebant ab auo: unde Varro in pſeudena per æuiternam hominū domū tellurē ꝓpero gradū: uetus præterea ueternus facit non ſolū ueteranus: ſed diuerſas habent ſignificatiōes: quercus etiam quernus: corylus colur nus tacitus taciturnus mēſis mēſurnus. Sic enim Cicero poſuit pro mēſtruus in. i. rhetoricorū. Pars quædā æternitatis alicuius animi menſurni diurni nocturni ueſpertini certa ſignificatione: ab hyeme quoqꝫ uel himbre hibernus ſit in ia deſinētia n. antecedēte mutant ia in us:& huiuſcemodi forme faciunt deriuatiua a primitiuis tamē ha­bentia. n. ut Hiſpania hiſpanus: lauinia lauinus: hircania hircanus: d