num arpinas. In es correptam pes pedes: equus eques. tego teges. In es productam: ut pauper pauperies: acus acies: ſepio ſepes: ſtruo ſtrues: ſterno ſtrages. In is ædes ædilis: rex regalis: penetro penetra­bilis: ama amabilis: athena athenienſis: ſicilia ſicilienſis. In os lepus lepos: cuſtodio cuſtos. In us puram occido occiduus:& ab aſſideo: uel ab aſſe: ut quibuſdam placet& aſſiduus. In us diuerſis conſonan tibus antepoſitis: ſaxum ſaxoſus: ſpuma ſpumoſus: uito uitabūdus & a participiis uerſus ſaltus: quando quartæ ſunt declinatiōis. Et ab aduerbis ſupra uel ſuper ſuperus: infra inferus: extra externus: hodie hodiernus. In. x. fur furax: capio capax: audeo audax: uerto uertex­duas conſonantes: ut picenum picens. Tyburtū tyburs. Ergo ī a deſi nentia. i. habent breuē ante. a. uel. l. uel. n. uel. r. ut ſapientia acrimo­nia. Cautela ſuadela: conſtrina: armatura. Inueniuntur tamen in uer balibus: etiā alias conſonantes ante a habentia: ſed quas a uerbis acci piunt: ut ſcribo ſcriba: conuiuo conuiua:& colligo collega. Secunda igitur declinationis nomina in us deſinentia. c. antecedente quocūqꝫ ſint ſyllabaꝝ niſi ſint regionū nomina quæ deriuantur ex his. Alia ue ro nomina quacunqꝫ conſonante ante us poſita tantum diſſyllaba. Et quæ in is deſinentia tertiæ declinationis ſimilem habent nominati uo genitiuum. Quæ ſecunda quidem ſunt genitiuo: quæ uero tertiæ datiuo aſſumūt tia ut amicus amici amicitia: inimicus inimici inimi citia: pudicus pudici pudicitia: lætus læti lætitia: durus duri duritia: mœſtus mœſti mœſtitia: ſtultus ſtulti ſtultitia: ſegnis ſegni ſegnitia: triſtis triſti triſtitia. i. tam penultima: ꝗͣ antepenultima ubiqꝫ correpta Alia uero omnia ī us ſupradictis caſibus aſſumūt a penultima ubiqꝫ in his quoqꝫ correpta ut controuerſus controuerſi controuerſia. Igna uus ignaui ignauia uiolentus uiolenti uiolentia: ſuperbus ſuperbi ſu­perbia: modeſtus modeſti modeſtia. Miſer quoqꝫ ꝗͣuis in er deſinat miſeri miſeria aſtutus aſtuti aſtutia. Similiter regionum nomina ple­raqꝫ: italus itali italia gallus galli gallia ficanus ficani ficania: colonus coloni colonia Hiſpanus hiſpani hiſpania: Dardanus dardani darda nia tuſcus tuſci tuſcia græcus græci græcia teucrus uel teucer teucri teucria. Similiter faciunt tertiæ declinationis nomina ſiue participia quæ una ſyllaba uincunt genitiuo nominatiuum. aſſumunt n datiuo a penultima ubiqꝫ ſicut ſupradictum eſt correpta: negligens negli­genti negligentia: prudens prudenti prudentia: miſericors miſericor di miſericordia: iners inerti inertia inops inopi inopia: ius iuri īinuria