uel ablatiuo apud latinos iungi ſolent Ergo ſi adiunctæ uel nō ablatiuo mutant eius uim. Accuſatiuo quoque adiunctæ uel non debent ſi militer mutare caſum. Denique in comparationibus abſqꝫ præpoſiti one ſolet proferri ablatiuus: nec tamen dicit quiſqͣ ſeptimum tūc eſſe caſuum: ſed ablatiuum cum dico fortior Achilles Hectore: in quo om nes artium ſcriptores conſentiunt:& ſex eſſe caſus confitentur& nō ſeptem. Vno enim non duobus caſibus latini ſuperant græcos. Septimum igitur qui addunt ſuperuacuum faciunt qui nulla differentia uocis in ullo nomine diſtet a ſexto. Sciendum tamen ꝙ hic caſus: ideſt ablatiuus eſt quando pro genitiuo& eſt quando pro datiuo accipitur græco. Pro genitiuo quando præpoſitionibus uel aduerbijs ablatiui caſus ſubiūgitur: ut ex illo: ab illo: pro illo: coram illo: cum illo. Et quando comparatur fortior illo. Et quando nominis& participii ablatiuus uerbo:& nominatiuo alterius nominis cum tranſitione per ſonarum adiungitur: ut ſole aſcendente dies ſit: Et Traiano bellante uicti ſunt parthi. Hac autem utimur conſtructione quando cōſequē tiam aliquam rerum quæ uerbo demonſtrantur ad eas res: quæ participio ſignificantur oſtendere uolumus. Quid enim eſt Traiano bellā te uicti ſunt parthi: niſi ꝙ ſecuta eſt uictoria Traianum bellantem:& ſole aſcendente factus eſt dies: niſi ꝙ aſcentōnem ſolis ſecuta eſt dies. Inueniuntur tamen etiam nomina loco participiorum in huiuſmodi locutione poſita: ut Virgilius in ſeptimo. Non uobis rege latino diuitis uber agri. Trio ue opulentia deerit: Rege latino pro regnante la tino: ꝗͣuis in huiuſcemodi conſtructionibus ſubauditur participium ſubſtantiuum. Græci autē in huiuſcemodi conſtructione ſolent ꝓ ge nitiuo participii ēt infinitū ponere uerbum: ut ἀυτηβασιλεύειντρα ανόνηγουνθασιλεύοντοσ τραίανοῦ etiam tunc pro genitiuo ponit græco: quando per participium habens& accuſatiuum interpretamur eum: ut pulchra forma mulier: pro pulchram formam habens mulier. Magna altitudine domus: ideſt magnam altitudinem habēs Pro datiuo quoqꝫ quando cum in uel ſub præpoſitionibus iungitur: ut in illo. ſub illo. Et quando ipſum ablatiuum interpretamur per accuſatiuum& per præpoſitionem per: ut uinco te manu: ideſt per manum: uideo te lumine: ideſt per lumē. Oc penum huius peni: hoc penus penoris: hic penus penus. Hæc penus penus: hoc penu penu: hoc ſpecus ſpecoris: hic ſpecus ſpecus: hoc ſpecu ſpecu. Algor algoris: hic
zum Hauptmenü