penultimā ambitus. Vt Ouidius in. i. meth. Iuſſit& ambita circun­dare littora terra. Luc. in. i. Lataliſqꝫ ambitus urbis Annua uenali re ferens certamina campo. Quanuis Scaurus in utroqꝫ ſimilem teno­rem putauit. Sed Vellius celer reſpōdens Adriano imperatori de hac interroganti declinatione& tenore ambitus nomen a participio oſtē dit diſcerni. quod uſu quoqꝫ ut oſtendimus confirmatur. Explicita nominis& uerbi ratione. Modo in iſto. xi. libro. de participio tractemus. Vi tertio loco participium poſuerunt rectius feciſſe uidetur enim nomē& uerbū primum& ſecūdū tenuerunt locū: participiū quod ex utroqꝫ naſcitur ſequentē iure exigit. Quæſitū tamē eſt an bene ſpe rauerit id ab alijs partibus grammatici. Primus tri­pho quem Apolonius quoque ſequitur maximus artis auctor grāmatica. Stoiti qūo articulū& pronomē unā partem orationis accipiebāt infinitū articulū uocātes quē grāmatici articulū ei quoqꝫ adiungentes etiam infinita nomina uel relatiua: quod etiam Didymus facit tractās de latinitate. Finitū autē articulum dicebant idem ſtoici: quod nunc pronomē uocamus finitum: quod etiam uera ratione ſolum pronomē eſt dicendum. Ergo romani quoque artium ſcriptores ſtoicorum ſecuti traditionem pronomina finita dixerunt & infinita: nam articulos non habent. Sic igitur ſupradicti philoſo­phi etiam participium aiebant appellationem eſſe reciprocam ideſt. ἀυτανακλάσον προσάγορίαν hoc modo legens eſt lector:& lector ē legens:& curſor eſt currens& currens eſt curſor amator eſt amās& amans eſt amator. Vel nomen uerbale uel modum uerbi caſualē un­de uidētur noſtri aſciuiſſe inter uerba gerūdia uel participalia uide antur ea aſſumere caſus. Ideo participium ſeparatim non tradebant partem orationis: nulla alia pars orationis ſemper eſt in deriuatiōe nullam propriam poſitionem habēs niſi participium. Cæteræ enī par tes prima inpoſitione inuenta ſunt: ad quam deriuatiua etiam aptā tur. Omnis enim pars orationis quocūqꝫ modo deriuata uel in eadē notione ſiue diffintione primitiui ſui accipitur:& eandem habet ei diuiſionem:& eadem accidentia. Vel in aliud quod ante erat ſup­poſitū: etiā propria& naturali poſitione: unde deriuatum propter ſi­militudinem eius qd̓ erat ante ex ſe ortū ei addebatur: ut pater no­men paternus nomē. Similiter rex& regalis: taurus& taurinus noīa