De Pronomine Liber. xii. RONOMENESTARS ORATIONIS quæ pro nomine proprio uniuſcuiuſqꝫ accipitur: perſonaſqꝫ finitas recipit Pronomini accidunt ſex pecies genus ꝑſona figura numerus caſus. Spēs pronominum bipartita eſt. Alia enim primitiua: alia deriuatiua. Primitiua: ut ego mei tui ſui. Deri uatiua meus tuus ſuus. Et primæ quidem perſo­ primitiuum eſt ego:& reliqui caſus ſequentes ſecūda: tu:& eius obliqui caſus. tertiæ uero ille ipſe iſte hic is& ſui: qd̓ nominatiuo ca­ret quomodo ζαυτη apud græcos. Et ea quidē octo pronomina ſunt primitiua uel ſimplicia. Deriuatiua uero ſunt ſeptem: meus tuus ſu­us noſter ueſter noſtras ueſtras. In his igitur quindecim pronomini­bus nulla ſit controuerſia: quin omnes fateantur ea eſſe pronomina. De Septem uocibus tertiæ perſona Veritur tamen cur prima quidem& ſecunda perſona ſin­gula pronomina habeant. Tertiam uero ſex diuerſæ indi­cant uoces. Ad quod reſpondendum eſt prima quidem & ſecunda perſona ideo non egent diuerſis uocibus: quia ſemper præſentes ſunt inter ſe& demonſtratiua. Tertia uero perſo­na modo demonſtratiua eſt: ut hic iſte: modo relatiua: ut is ipſe: mo­do præſens iuxta: ut iſte: modo abſens uel longe poſita ut ille. Si enī ſuper omnes alias partes orationis finit perſonas pronomen rectiſſi­me tertiarum quoqꝫ perſonarum differentia diſtincte profertur plu rimas habet diuerſitates. unde non irrationabiliter tertias uerborum perſonas Apollonius infinitas dicit: cum nulla in eis certa finiatur ꝑ­ſona:& profunda multitudinis ſunt capaces: quomodo& pluralis numerus nominum niſi adiungas eis uel nomen uel pronomen cum prima& ſecunda perſona eis non egeat. Si enim dicam ſcribo uel ſcri bis in ipſa uoce diffiniui etiam perſonam ſcribentis& oſtendi. Si dicā ſcribit incertum quis donec addam uel nomen uel pronomen ei. T prima quidem perſona pronomen& ſecunda& tertiæ cum non diſcernunt genera inequalem habent etiam caſū declinationē tam in ſingulari numero ꝗͣ in plurali: ut ego u