nultimam: cum alterius contra: quia duabus uincit ſyllabis nomina tiuum ſuum ſemper corripit penultimam: alter alterius alteri uter ue ro utrius: quia una ſuperat ſyllaba: licet in metris& producere& cor ripere:& quæ ex eis componuntur. quanuis hæc quoque quidam eo­dem errore declinationis inducti pronomina eſſe putauerunt. Cum enim omnia hæc ad certum numerum& quantitatē referuntur: quo­modo poſſunt eſſe pronomina quæ etiam omnia qualitate& quanti tate carent:& loco propriorum quæ ſunt indiuidua: hoc eſt nihil com mune uel generali habentia accipi ſoleāt. Supradicta igitur cum ge­neralem ſubſtantiam& qualitatem ſignificent: neque loco proprio­rum finitorum accipiantur ſine dubio nomina ſunt. Appellatiua ſimi liter illa quæ infinitam qualitatem ſignificāt: qualis talis. Quomodo enim infinita uel interrogatiua pro nominibus accipiantur proprijs: quæ interrogationem ſipius proprie uniuſcuiſque ſubſtantiæ uel quā titatis uel qualitatis ſignificant. Quis quoque quanuis ſubſtantiam ſine aliqua certa qualitate demōſtret. hoc tamen intereſt inter ſubſtā tiam illam quam ſignificant pronomina: quod illa pro ſpeciali& pro pria uniuſcuiuſque accipiuntur ſubſtantia: quæ demōſtratione præ­ſentium:& relatione abſentium perſonarum intelligitur. Hoc autem generalem& infinitam ſubſtātiam quæ pertinet ad uniuerſarum re­rum genera:& ſpecies& partes demoſtrat. Quomodo igitur nume­ros& quantitates inter ſpecies qualitatis nominum accipimus: ſic etiam infinitam& generalem ſubſtantiam quæ ē in hoc nomine: hoc eſt quis uel qui:& quæ ex eo componuntur in hoc eſſe dicimus qua­litatem: habet igitur etiam qualitatem quam deſiderat nomē: Vt bre­uiter igitur hoc totum colligamus: pronomina quoque loco propri­orum accipiuntur nominum. Itaque finitas exigunt ſibi perſonas quas nullum ex ſupradictis poteſt habere nominibus. Quid au­tem ſic incōgruum quam omnia numerorum nomina ſine dubio ab omnibus nomina accipit: Vnus autem& alter.& uter& ſolus de­clinationis cauſa pronomina eſſe putare. Sin autem in declinatione & in deriuatione quædam inequalitas inueniuntur: ut quis quæ quod: alius alia aliud. Nihil mirum cum in omnibus partibus ora­tionis de quibus nulla dubitatio eſt hoc inueniatur: ut in nominibus ſupellex ſupellectilis: hoſpes hoſpita gracilis gracila. In pronomībus ipſe uel ipſus ipſa ipſū. In uerbis ſum fui: fero tuli. illud quoqꝫ quidā