ABVLAESTORATIO FICTA VERISmili diſpoſitione imaginem exibens ueritatis: Ideoautem hanc primam tradere pueris ſolent oratoresquia animos eorum adhuc moles ad meliores facile uias inſtituunt rite. Vſi ſunt ea tamen uetuſtiſſimi quoqꝫ auctores. ut Heſiodus. Archilochus: Horatius: Heſiodus quidem luſiuiæ. Archilochus autem uulpis. Horatius muris: Nominantur autem ab inuentoribusfabularum: aliæ æſopia: aliæ cyapria: alia lybica. alia. ſybaritica.Omnes autem communiter æſopia: quoniam in cōuentibus frequēter ſolebant æſopus fabulis uti:& pertinet ad uita utilitatem.& eſtueriſimilis: ſi res quæ ſubiectis accidunt perſonis apte reddantur.utputa de pulchritudine aliquis certat. Pauo ſupponatur hic: oportet alicui aſtutiam tribuere: uulpecula eſt ſubiicenda: Imitatores aliquos hominum uolumus oſtendere: hic ſimis eſt locus. oportet igitur modo breuiter modo latius eas diſſerere. Quomodo autem hocfiet ſi nunc narratione ſimplici proferantur. Nunc etiam ſermo inductis fingatur perſonis exempli cauſa. Simia conuenerunt:& conſiliūhabuerunt de urbe condenda& quia placuit illis: paratæ erant incipere ædificationē: ſed uetus inter eas prohibuit ab incœpto eas docēsꝙ facile capiantur ſi intra muros concludantur. ſic breuiter dices: ſiuelis producere ſic. Simia conuenerunt:& conſiliabantur de urbecondenda: quarum una in medium ueniens concionata ē. quia oportet ipſas quoqꝫ ciuitatem habere. Videtis enim aiebat: ꝙ ciuitateshabendo homines etiam habent domos ſinguli& concionem uniuerſi& in theatrum aſcendentes delectant animos ſpectationibus&auditionibus uarijs. Et ſic proferes orationem in orando dicens: ꝙ&plebiſcitum ſcriptum eſt.& ſingens etiam orationem ueteris ſimia.Expoſitio autem fabularum uult circuitionibus carere:& iucundioreſſe. Sed oratio qua utilitatis fabula retegitur: quam epimythionuocant: quod nos affabulationem poſſumus dicere: a quibuſdam prima: a pleriſqꝫ rationabilius poſtrema ponitur. Sciendum uero ꝙ etiāoratores inter exempla ſolent fabulis uti.¶ De Narratione.