T ea que in tabulis equationum domoꝝ celi poſita ſunt: elicidiſſime ad ſenſum appareant. Subſunt in hac ſecunda parte figure celi ad medium ſexti climatis: cuius latitudo eſt circa. 45. gradus: per duodecim domos verificate: quibus imagines facierum preponuntur: graduumqꝫ omnium ſignoruꝫimagines: ab excellentiſſimo viro medicine facultatis doctore experto Petro de abano elaboratas: in medio figurarumceli: proprietate earundem: imaginumqꝫ figuratione appoſitis locantur. Prime enim tres imagines circa cuiuſlibet ſigni initium: tres denotant facies ſigni ſuppoſiti: quarum vnaqueqꝫ decem in ſe comprehendit gradus. Et ſupraſcriptio earundem facierum proprietates exponit. Triginta veroimagines in medio figurarum celi poſite: triginta declarāt gradus ſigni in aſcidente cuiuſlibet figure celi poſitos: et ſupraſcriptio harum imaginum figurationem ac graduum naturam oſtendit. Sic ſingulis in ſignis canoneꝫ quis repetateundem. ¶ Uſum vero harum imaginum breuiter exponemus. Proſunt enimhe imagines facierum ac graduuꝫ in natiuitatibus hominū tali videlicet modoFacie ac gradu aſcendentis tempore natiuitatis alicuius habito in imaginibusſigni aſcendentis hec eadem querantur: cum quibus proprietas eorum ad quaꝫnatus inclinatus ſuerit infeſtigabitur: nō ꝙ natura ipſiꝰ natitotalis per hec duohabeatur: ſed teſtimonium vnum planetis tribuunt ſi ad eandem natuꝫ inclinauerint naturam: ꝙ ſi planete ad contrariam gubernauerint naturā: faciēs ⁊ gradus aſcendentis parum in nato operabuntur: non tamen omnino deeſt eoruminclinatio. ¶ Huius rei exemplum capiamus tale: homo quidam tempore ſuenatiuitatis: pro aſcendente ſecundum habeat gradū arietis: qui in prima continentur facie eiuſdem ſigni: ⁊ martem dominum aſcendentis forteꝫ: talis ex natura martis ad audaciam: fortitudinem: iracundiam: ac inuerecundiam inclinabitur: quam naturā prima facies arietis in aſcendente locata adaugebit: cuꝫ ſit facies martis ad eandem inclinans naturam ad quaꝫ ⁊ mars. Sic ⁊ ſecundus gradus arietis qui tempore natiuitatis prefate in acie aſcendentis locabatur: naturam martis fortificabit: cum imago ipſius ſecundi gradus arietis hominem litigioſum ac inuidum: vti circa imaginem ſuam perſpici poterit: ſit deſignans. Etſi prenotatus tempore ſue natiuitatis tertium haberet gradum arietis pro aſcēdente: malicia martis ac faciei per eundē non augeretur ſicuti per ſecunduꝫ gradum: ſed aliquantulum mitigaretur cum talis gradus pacificum ſit homineꝫ ſignificans. Sic ſuo modo de alijs poterimus intelligere gradibus atqꝫ faciebꝰ:quam in natiuitatibus exercere habeāt poteſtatem.