IOHANNIS TORTELLII ARRETINI COMMENTARIORVM GRAMMATICORVM DE ORTHOGRAPHIA DICTIONVM E GRAECIS TRACTARVM PROOEMIVM INCIPIT AD SANCTISSIMIVM PATREM NICOLAVM QVINTVM PONTIFICEM MAXIMVM. OEPERAM OLIM BEATISSIME PATER NICO lae. v. ſumme pontifex commentaria quædam grammati­ca condere: quibus omnem litterariam antiquitatem&thographiæ rationem cum opportunis hiſtoriis pro poe­tarū declaratione connectere conabar: profuturus ſane mea uirili ſtudioſis linguæ latinæ. īterim ab aliis ſtudiis ne­gociiſqꝫ familiaribus intercæptus illa prorſus relinquere: atqꝫ lōgo tempore abiicere uiſus ſum. Sed nuper apud Alatrium campaniæ oppidum ex aeris romani moleſtia ſe­ceſſiſſem: ea abſoluere quorundam amicorum rogatu co natus ſum: ac ſic quoqꝫ ad calcem uix uſqꝫ perduxi opus magnū uarium& diffuſum: atqꝫ illud tuæ ſanctitati a qua uelut fonte omnia mea bona fluxerunt: dedecare conſtui. non quidem ut inſtitutionibus grammaticis poetarumqꝫ hiſtoriunculis tua beatitudo indigeat: qui cæteros in do­ctrinis omnibus etiam minutis ex ſumma ingenii memo­riæqꝫ fœlicitate præcellis: Sꝫ ut in tua illa bibliotheca: quā omniū quæ fuerunt præſtantiſſimam comparas aliquo pa cto collocare poſſis. Nam licet ex magnificentia animi tui: qui non niſi clariſſima in litteris ædificiiſqꝫ:& re­bus cæteris aggredieris: uiros utriuſqꝫ linguæ eruditiſſimos ex omnibus fere terris ueluti ad uirtutis quod­dam aſylum conuocaueris: quos ut ſuum poſſint excolere ingenium: laudemqꝫ ſibi parare:& aliquid confi­cere: quod poſteritati prodeſſe poſſit maximis præmiis affeceris. non tamen deterrebor:& ego aliquid pro mea paruitate tuæ bibliothecæ offerre. Quam tametſi ex clariſſimis altiſſimarum doctrinarum auctoribus fulcire cupis: quia tamen& minores aliquando facultates neceſſariæ ſunt: non dedignaberis pro tua ſapiē­tia: etiam minorum facultatum libros inſerere. Video enim quantis impenſis& ſumptibus quantaqꝫ diligē tia græca oratorum uolumina: hiſtoricorum& philoſophorum atqꝫ ſummorum theologorum in latinā linguam traduci procuras. Video quantam adhibes curam in antiquorum noſtrorum operibus exquiren­dis: quæ deperdita credebantur. Ita ut nōnullos ad diuerſas extremaſqꝫ mundi partes pro re hac: multis difficultatibus& impenſis deſtinaueris. Quæ cum magnis in rebus effeceris non pigebit etiam minorū fa­cultatum libros in ipſa tua hibliotheca reponere:& maxime illos: quide grammaticæ facultate loquuntur. Quæ auctore Quintiliano: niſi oratoris futuri fundamenta fideliter iacerit: quicquid ſuper ſtruxerit cor­ruet. Et niſi æquo longior eſſem: complura poſſem in medium exempla afferre: quibus facile cognoſceret̉: quot ex huiuſmodi artis negligentia in poetis oratoribus& hiſtoricis quotidie errores inſurgunt: quot in iure ciuili: medicinaqꝫ arte:& cæteris facultatibus interpratatiōes ineptiſſimæ ſingulis afferuntur diebus: quot obſcuriſſima ex cuius ignoratōe ſæpiſſime uidentur: quæ alias lucida& perſpicua ītelligi potuiſſent. Vnde nemo unqͣꝫ inter doctos cōnumerari potuit qui non magna huic diſciplinæ curam impenderit. Et ut eiuſdem artis profeſſores: qui in ea pracelluerunt: leuiter tranſeamus. Fuerunt ſane inter ipſos grāmaticos uiri doctiſſimi: ut Iginus multi nominis romæ grāmaticus: Didimus quem Macrobius omnibus grammati cis quiqꝫ ſint aut fuerint: magna audacia praponere non dubitauit: Antonius Empho: cuius ſcholam Cice ro poſt labores fori frequentabat: Nigidius figulus: quē Gellius arbitratur iuxta. M. Varronem omniū do­ctiſſimū: Valerius Probus ſua ætate ſciētia præſtantiſſimꝰ: Cornutus. Anneus: Caſſellius: Terentius: Scau­rus: temporibus Hadriani: de quibus& Gellius ipſe mentionem fecit. Fidus etiam optatus tempore eiuſdē Gelli multi nominis grammaticus fuit. Prætereo etiam minus antiquos: ut Donatum: Seruium: Diomedē: Priſcianum: Victorinū: uiros non minus rhetores& philoſophos: qͣꝫ grammaticos. Sed hos uelut eius artis profeſſores facile tranſeo:& ad alios uenio. Quid non etiam Fauorinus temporibus Gellii philoſophus cla rus de grāmatica Gellio referēte multa eruditiōe ſæpe diſſerebat. ne etiā longe ante Ariſtoteles om­nium philoſophorum princeps: Theodoteſqꝫ ut teſtis eſt Quintilianus:& ſtoicorum ſecta: ut Priſcianus ip̄e oſtēdit: de hac facultate acri cura& diligētia plura ſcripſere. Porphiriꝰ etiā eximiꝰ phūs ī Homeꝝ cōmētaria edidit: quæ uſqꝫ in hæc tꝑa durant:& in quibus ſolum altiſſimū poetæ ſenſum:& uocabula quæqꝫ expla­nat: ſed& minutiſſimas grammaticæ quæſtiones abſoluit. At hi ut dices græci fuerunt philoſophi: fateor id quidem: ſed non minus noſtri& philoſophi& oratores ſummiqꝫ duces facultatem hāc neceſſariam iudi­cauere:& de ea acri cura& diligentia: aut diſſeruerunt: aut ſcripta poſteris ſumma cum laude reliquerunt. A 2