Gobius cum ī latino/& gobio in recto declinari poteſt. Martīalis. Principium cœnæ/ gobius eſſe ſolet. Iuuenalis. cum ſit tibi gobio tantum In loculis. Genus eſt piſcis. Gemitus quarta/& ſecunda declinatione/ declinari pōt/ teſte Marcello. Vnde Plautus ait in aularia. Tantū gemiti& mæſticiæ/ mihi hic dies obtulit Gaulus/ genus eſt nauigii/ teſte Feſto. Gaurus cum r/ fœminini generis inſula ē: de qua Statius. Gaurus naualibus apta. Maſculini autem generis. Gaurus­mons eſt Aethiopiæ/ teſte Ptolemæo. Alius eodem nomine mons eſt Cam paniæ/ teſte Virbio: de quo luuenalis. Suſpectumqꝫ iugum Cumis/& Gaurus inanis. Gelon cum unico I/ tyrannus fuit Siculus: cui Hiero ſucceſſit/ teſte Plutarcho. Gelonus cum unico I/ filius fuit Herculis: a quo Gelones uel Geloni/ popu li Scythici(utroqꝫ enim modo dici poteſt) cognominati ſunt/ teſte erodo­to libro hiſtoriarum quarto. Neqꝫ a gelu dicti ſunt/ ut cum Catholico Vgu­tio ſomniauit. Horatius in tertio carminum. Viſam pharetratos Gelones. Virgilius georgicorum ſecundo. Eoaſqꝫ domos Arabum/ pictoſqꝫ Gelonoſ. Lucanuſ libro quarto. Maſſagetes quo fugit equo forteſqꝫ Geloni. Gela cum unico Lurbs ē Siciliæ teſte Ptolemæo/ a Gela fluuio cognominata/ dicente Virgi. li. æneidos. iii. Immaniſqꝫ Gela fluuii cognomine dicta. Syllius libro. xiiii. Venit ab amne trahens nomen Gela: uenit& Heſa. De hoc fluuio Siciliæ me minit. Ouidius faſtorum. iiii. dicens Et te uorticibus non adeunde Gela. Gelu cum unico l& hoc gelū/ teſte Mar­cello/ declinari poteſt: quin etiam/ hic gelus huius gelus quarta declinatione­teſte Priſciāo. Accius ī ꝓmetheo. Profuſus hyberno flamīe gelus. Lucretiꝰ li. vi. Demittit quaſi ſæpe gelum/ quod continet in ſe. Idem libro quinto. Aſſiduoſqꝫ geli caſus mortalibus aufert. Aeres cum æ diphthongo/ teſte Apuleio ſcribitur:& cōmunis generis eſt/ teſte Priſciano. Et facit in genitiuo hæris uel hære­dis/ auctoribus Marcello& Pompeio. Et(ut idem ſcripſit Pō­peius) hæres apud antiquos dominus putabatur. Inde(ut ait) Hæredium paruulum prædium dictum, eſt. Hæreſis cum æ diphthongo ſcribitur: nec ab hæreo hæres deducitur/ ut Ca tholico Vgutio ſomniauit. Sed ab ἄιρεομαι/ quod opto ſignificat/ uel eligo­deriuatur. Vnde& optio dici poteſt/ ſeu electio. Inde compoſita dihæreſis ī latino& æ diphthongo: ſynhæreſis y græco& æ diphthongo. Halec huius halecis cum aſpiratione in initio& unico Iſcribitur.& a No­nio inter dictiones aſpiratum principium habentes collocatur. Et tam fœmi nini­ ꝗͣ neutri generis eſt/ auctoribus Capro/ Diomede/ Priſciano. Martialis Cui portat gaudens ancilla paropſide rubra Halecem: ſed quam protinus illa uorat. Horatius ſermone quarto decimo. Ego fæcē primus/& Halec/ rimus& inueni piper album cum ſale nigro. Piſcis eſt genus:& liquaminis. Plinius. Halec imperfecta/ nec colata. Hyſopus fœminino/& hyſopum neutro genere/ declinari pōt:& cum aſpira­tione in initio& y græco/ teſte Apuleio ſcribitur: ut etiā li. ultimo ſuꝑ regulā­p ſubeunte breuis o fit/ oſtendemus. Et ꝗa apud Latinos primā(ut libro præ fato probabimus) ſyllabā corripit/ unico ſ ſcribi oportet. Cræci tamen ſgeminato ῦσσωπον ſcriptitāt. Hærba ē/ pulmoni plurimum conferens. Hellen cum duplicato Iſcribitur. Fuit filius Deucalionis. Helle huius Helles gemino l/ fuit Athamantis Argiuorū regis filia. Hellas huius Helladis du plicato Vregio eſt: quæ alias Græcia uocatur. Elis huius elidis abſqꝫ aſpiratio ne principii/& cum unico l& i latīo/ urbs eſt Arcadiæ/ teſte Ptolemæo. Sta tius libro thæbaidos ſecūdo. j Sed mihi nec Sparta genitos/ nec ab Elide miſſos. Helix huius helicis aſpi Martīalis Iuuenalis Marcellus Plautus Feſtus. Statius Ptolemæus Virbius Iuuenalis Plutarchus Herodotus Horatius Virgilius Lucanus Ptolemæus Virgilius Syllius Ouidius Marcellus Priſcianus Accius Lucretius Lucretius Apuleius Priſcianus Marcellus Pompeius Pompeius Nonius Diomedes Caper Priſcianus Martialis Horatius Plinius Apuleius Ptolemæus Statius. Gobius Gobio Gemitus Gaulus Caurus Gelon Gelonus Gelones Celoni Gela Gelu Gelum Gelus s Hæres Hæredium Hæreſis Halec Hyſopus Hyſopum Hellen Helle Hella. Elis Helix