Ultimum habitus eorum erat pallium canum vel saphirinum quadrangulum, duplex, sic formatum, ut cum imponeretur humeris, ante et retro pedes tangeret, de latribus vero vix genua tangeret(al. cod. contigeret) Tunc baculus de arbore Malo, nodis paribus admirabilis, rigidus et terribilis cuspide manualj: ex auro vel argento, cum caelaturis insignibus praefixo portabatur in dextera. Quo habitu lentus ego et testudine tardior, cum in franciam nunquam venirem, vidi caput francorum in monasterio Si. Galli praefulgens, duosque flores auricomos ex eins femoribus progressos, quorum qui prior autem paulatim excrescens verticem stipitis sui summa gloria decoravit, et transeunda contexit. Sed ut se mos humani habet ingenii, cum inter Gallos franci militantes virgatis eos sagulis conspicerent, novitate gaudentes, antequam consuetudinem dimiserunt, et eos imetari(Sic) coeperunt. Quod interim regidissimus imperator idcirco non prohibuit, quia bellicis rebus aptior videretur ille habitus. Sed cum Fresones has licentia abutentes adverteret, et brevissima illa palliola, sicut prius maxima, vendere comperisset, praecepit ut nullus ab eis nisi grandia latissimaque illa longissima pallia consuetudinario pretio coëmeret, adjiciens: Quid prosunt illa putaciola? in lecto non possum eis comperiri, cavallicans contra ventos et pluvias nequeo defendj, ad necessaria naturae secedens tibiarum congelasione deficio." Liber secundus. pg: 72. cap. I. Gallorum a rom: imperio defectio. II. de Hunnis. III. Aggeris destructores coërcentur. IV. Duces dormientes in ex- cubiis pectuntur. V. Libertatis amor. VI. Saxones gens incognita graecis. VII. Graecorum perjuria. VIII. legatus Caroli a graecis male ascextus. IX. Vindicta Carolj. X. Antiphona graecorum latine reddita. XI de legatis persarum."Cum ecce quietis et ocii impatientissimus < pag: 75. Karolus ad venatum bisontium vel urorum in nemus ire et persarum nuntios secum parat educere. Qui cum ingentia illa viderent animalia, nimio pavore perculsi in fugam conversi sunt. At non territus heros Karolus, ut in equo sedebat, acerrimo apropinquans, uni eorum extracta spata cervicem eius abscindere conabatur; sed frustrato