ictu, galliculam(gallice galloches calceamenti species) regis et flasciolam ferus immanissimus disrumpens, tibiamque istius summo licet cornu perstringens, paulo tardiorem reddidit, et in convallem tutissimam, lignis et lapidibus asperatam, casso vulnere irritatus auffugit. Cumque ad obsequium domini cuncti hossas suas vellent extrahere, ille prohibuit dicens: Sic affectus ad Hilde- gardam venire debeo. Consecutus autem feram Isambardus filius Warini persecutoris patroni vestri Otmari+ cum propius non fuisset ausus accedere, librata lancea vibrata? inter armum et guttur, cor eins penetravit et imperatori palpitantem consignavit, quod cum ille quasi non advertisset, cadaver sociis relicto reversus est domum. + man sieht der mönch erzält aus dem munde eines andern und zwar unter wörtlicher an- fürung eines hofmannes des Kaisers. advocataque Regina, ostendit ocreas disruptas et dixit ei: Quid dignus est, qui de hoste haec intelligente me liberavit? illa que respondente: Omni bono, enarravit imperator cuncta per ordinem, et immanissimis cornibus in in testimonium prolatis, ad lacrimas et suspiria, pug- nosque pectoris dominatricem coëgit. quae cum audisset, quod tunc odibilis et cunctis honoribus expoliatus(sic) Isambardo+ imperatorem de tali adversario vindicasset + sic ejus pedibus advoluta impetravit ei omnia, quaecunque fuerant illi ablata; sed et ipsa eidem est munera largita."&x.&x. cap XII. Caroli Fama ad orientales. XIII. afrorum legati. XIV. Munera Karolj ad reg. persarum. XV. Praedictio de Ludovico. XVI. Ludovici mores. XVII. Hostium infantes plectit carolus." Interea cum imperator Karolus propter adventantium frequentiam vel infestationem indomitissimorum Saxonum, vil latrocinia piraticamque Nordmannorum sive Maurorum, apud Aquisgrani paulo diutius consedisset; bellum autem contra Hunos a filio eius Pipino gereretur, exeuntes a septentrione barbarae nationes Noricum et orientalem Franciam magna ex parte depraedatae sunt: Quod ille comperiens per se ipsum ita omnes humiliavit, ut etiam pueros er infantes ad spatas metiri praeciperet, et quicungue eandem mensuram excederet, capite plecteretur.&c.&c." XVIII. Conjuratio adversus Carolum. XIX. Pipini responsum de exscindendis francis. XX. De Gigante."Indignatus est< pag: 39.| autem magnanimus Karolus, quod ipse ad barbaras illas nationes sit exire provocatus, cum quilibet ducum suorum ad hoc videretur idoneus; quod etiam ita esse ex unius comprovincialium meorum facto probabo. Erat quidam vir de Durgonum( al. cod. Durgue) juxta nomen suum, magna pars terribilis exercitus vocabulo eis haeretante,(al cod. Cis Here) proceritatis, ut de Enachim stirpe exortus credi potuisset, nisi tantum temporum ac locorum interesset; qui quotienscunque ad fluvium Duram alpinis torrentibus tumefactum, exundantemque venisset, ne caballum maximum in eius non dicam fluenta, sed nec tlquentia posset impellere, aprehensis habenis fluitantem post