St. Gallensis L. II. de Gestis Croli Magni, ap. Canisium in lectt antt. ed Barnagii T. II. p. 3. p. 75.§ 12. "Attulerant autem Persae Elephantum et simias, apobalsamum, unguen taque varia, pigmenta odoramenta vel medicamenta diversissima §. 12. äaeo ut orientem evacuasse& occidentem viderentur implesse. Cumque multi apud Imperatorem familiaritate uti coepissent, quadam die cum iam latiores essent&* grecingario fortiori incaluissent, ad Karolum serietate& sobrietate semper armatum, ioculariter haec * Mero M. prolocuti sunt: Magna quidem est, o Imperator, potentia vestra sed multo minor rumore, quo apud Orientalia regna diffamati polletis. Quo ille audito& profundissima indignatione dissimulata ioculariter inquisivit ab eis: Cur ita filii mei dicites? vel hoc unde videtur? At illi repetentes a principio narraverunt ei cuncta quae sibi in cismarinis partibus contigerunt, dicentes: Nos Persae vel Medi Armenique vel Indi& Elamitae omnesque Orientales multo magis vos quam dominatorem nostrum Aaron timemus. De Macedonibus autem vel Achivis quid dicamus? qui iamiamque magnitudinem vestram plus se fluctibus Ionii oppressuram pavi tant. Insulani autem omnes, per quos iter habuimus, ad obse- quium vestrum ita prompti sunt& intenti, quasi in palatio vestro nutriti fuerint& beneficiis ingentibus honorati. Istarum autem partium primores, ut nobis videtur, non satis curant de vobis, nisi tantum in praesentia vestra. Nam cum eis, utpote peregrinis perinde suggeremus, ut aliquid nobis in vestri amore, quia vos quaereremus exhibere dignarentur, inadiutos& vacuos dimiserunt. Tunc imperator omnes comites& abbates, per quos iidem missi profecti sunt, cunctis honoribus denudavit. Episcopos autem infinita pecunia mulctavit vel damnavit: legatos vero cum ingenti cautela& honore ad usque proprios fines deduci praecepit. §. 13.