1279. Wolhusen. ex tabellar. Hohenrein v. Arch. Lucr. Omnibus christi fidelibus presens scriptum intuentibus. quam posteri quod ego R. dictus bonwalt gwerram que uertitur inter me ex una, et Reuerendos in christo fratres sacre domus| hospitalis irosolomitanorum in honrein ex altera. parte? pro possessione sita in butensulz. dicta vulgariter Dorman- ⌜ cum? nes gvot, in eisdem| possessionibus ⌜ omni iure quod uidebatur inibe habere in manus fratris C de bechingen commendatoris eorundem fratrum| in honrein renunciamus et renuncio per presentes. preterea predicti fratres in hoinrein tunicam et parafridum michi| tradiderunt ut eo libencius predictis possessionibus renunciaremur et hoc iuramento per me facio prefatis fratribus| compromisi. ut in antedictis possessionibus per me nunquam inpugnarentur. Et ut hec rata permaneant sub sigillo| domini Wernheri de Wolhusen sepefatis fratri- bus hanc cedulam tradidi roboratam. Acta sunt hec An̄o domini Mº CCº| LXXIXº XV kalendis Decembris. Testes autem qui huic compositioni interfuerunt sunt hii. Dominus C de Haidegge| Vol. Scultetus de Sempach. Wernherus de Hubechtingen(sic) Waltherus villicus de emain, Vol. rasor ciuis Lucernensis et alii quam| plures fide digni.| Nos wernherus de wolhusen rogati a R. dicto bonwalt per apensionem nostri sigilli et ad ipsius petitionem presentem nostro litteram sigillo roboramus. Sigillum deest.
R. dictus bonwalt notitiam dat rei geste. Nouerint tam presentes