Engelberg cartul. Honrein Archv. lucern̄.
1290.
In nomine domini Amen. Vt iurgior precidatur Materia con- iurgiarum? gruit ea que geruntur| litterarum beneficio conseruari. Pateat igitur tenore presentium vniuersis, quod inter nos videlicet| Anoldum permissione diuina abbatem et conuentum monasterii montis angelorum ex una, nec non| fratrem Hartemanum de Winzenheim commenda- torem et conuentum domus sancti Joh̓ in| Honrein ex altera comuni assensu conuentum est ex pacto, deliberatione super hoc pre-| habita diligenti, et vtilitate hincinde pen- sata, ut proles quam burchardus d. Wil-| deswile ser- uus domus predicte in Honrein et Hem̄a de Hoken predicti monasterii serua| coniuges sibi inuicem genuerint, iuri et seruituti communi vtriusque loci predicti debeant| per- tinere Et in bonis tam mobilibus quam inmobilibus ac- quisitis et acquirendis, tam ipsi| quam heredes eorum et nepotes sibi mutuo succedere in futurum. Contradic- tione dispari(?) non| obstante. In testimonium autem et ratiha- bitionem premissorum presens instrumentum sigillis| nostris abbatis et conuentus montisangelorum prenomina- torum patenter extitit roboratum.| Datum Anno Domini. Mº. CC. XC. VIII. kal. marcii. Indictione tercia. De Sig. Abb. tertia pars infima superest. Sig. Conventus usitatum restat fractum.