De auctoritate et potestate summi pontificis contra et super Concilium generale. Pag: Cod: 38. Venerabili viro Officiali Basiliensi, Otto Marchiode de Hochberg, olim episcopus indignus Constantiensis, Salutem in eo, a quo salus est iustorum psº XXXV. Intellexi quod vos vidistis collecta, quae ego sparsim positae, in sacre scripture, Jurisque locis, quantum valui, non quantum volui, pueriliter collegi, nec tamen, omnia que vidi posui, et hoc faciente infirmitate mea, et maxime ignorancia, sum enim puer et loqui nescio, jeremie jmo A die que fuit XXV dies Iulij. Anno(MCCCC) XL. ille rode ut scitis inuitauit Litteris et verbis, episcopum hic, ca- pitulum et cives, ad coronationem illius asini felicis in Baßilea, sed nil profecit, qua fuit mecum idem Thomas rode vsque ad festum andree, collegi illa, et medio tempore. vltra xl dies continuos non comedi x panes, Nec aliquid de cibo, nisi sorbilia, et fui sic extenuatus, quod vltra mensem, non potuissem, direxisse calamum, pro toto mundo, in longitudine dominice oracionis, Et post quod potui feci, Et ideo quia ista vidistis, non audeo dicere, credidistis, Et quia hic vnus fuit, die Lune ante purificacionem anno praedicto, cum uno qui se gerit pro cardinali, qui vocabatur Bachenstain, ut credo, valde vt percepi, intonando, verbis quibus voluit contra me, Cur ego presumerem contra sed statim deberem habere rursum, Ego ista quae nunc occurunt, ad confirma- cionem priorum vobis notifico, aut pocius in memoriam reuoco, et quod ipse Bachenstein, aut quiuis alius, videat non me pecunia ductum, de scriptis meis, nec de veri- tate dicenda, erubesco vel timeo, dicens cum psalmista:&c:
zum Hauptmenü