Die RKegesten des Stiftes Kreuzlingen, Cantons Thurgau 11
51. 1244. 27. Febr. 52 1244. 13. Sept. 53 1247. 20⁹April Wurn 54. 1248. Mart. 15. 55 1253. 28. Jänner. 56. 1253. 3. Aug. 57. 1254. 10. Mai. 58. 1255. 27. Jan. 59. 1255.
Hartmannus comes senior de Chibureh' notum facit, quod dum viri nobiles Lutoldus senior de Reginsperch et Lutoldus miles filius eius, receptis à rev. Sivrido abbate de Crucelino centum marcis argenti, predia et possessiones in Tutwille, Buoch, Crilleberch, Murcharth et in Tingenharth, consentiente nobili domina Bertha uxore senioris nobilis antedicti, emtionis titulo tradidissent, filii autem Lutoldi senioris et fratres junioris tres videlicet Lutoldus Eberhardus, Ulricus, quorum consensus requiri forsitan debuerat in predictis, tune praesto non fuissent nec in pro- Vincia existerent, nobiles praenotati promiserint, quod statim, cum filiorum aliquem repatriare contigerit, ipsi et domina praedicta procurare debeant, ut infra spatium duorum mensium hanc venditionem ratam habeant, alioquin L. et L. nobiles memorati obsidum nomine apud Winterthure se recipiant; si vero nobiles saepe fati praedicta ser- vare non curabunt, hi obsides subscripti, videlicet Arnoldus senior et Ruodolfus, filius fratris sui iunioris, de Warthe, Ruodolfus de Kaiserstuol, Ruodolfus de Matzingen nobiles, Arnoldus de Legirn, UVolricus de Manda, Cuonradus de- Stainmur, Ruodolfus de Thale milites, magister Berchtoldus, ab eisdem nobilibus dati Eeclesiae Crucelinensi, uno- solo excepto, videlicet Uolrico de Wecinchoven, qui super hoc publice fidem dedit, promiserunt, quod ipsi in Win- terthure obsidum nomine similiter se recipiant. Ad petitionem partium praescriptarum Hartmannus comes hanc ce- dulam conscribi et sigilli sui munimine roborari fecit. Act. Winterthure in strata publioa, a. 1244. indict. II. XV. 2 2 Cal. Marcii, praesentibus Hainr. Const. ecel. mai. canonico, dicto filius(sic) Lütfridi, plebano de W 1enanch dicto Bruno, elericis; Eberhardo de Hailigowe, Wezilone de Hegi, Burchardo dicto Bochsiler, Cuonrado de Altrinchoven, Cuonrado de Niuveren, Burchardo de Eschilinchon, Buorchardo de Huninchon, militibus; Cuonrado dicto givae- terli, Bertoldo dicto pecchili, Wernbero filio Wezilonis, Ruodolfo dicto Schorne, Hainrico dicto Uolmer, Hainrico de Velthaim, Hainrico dicto Grempinch, Burgensibus; Hainrico converso, Hainrico scolare de Wittungazun, Fri- derico et Algozo de Raste, Bertoldo Jochilino, Wernhero Murgario, Cuonrado Bechilario, Cuonrado Eglino, Volrico nigro, Ruodollo dicto Röre, Hainrico, Bertoldo de Orringen.
Siegel: der kiburgische Schild mit der Umschrikt S. comitis Harim.. de Chiburch.
Discordiae inter abbtem Szpridum de Crucelingen et Conradum nobilem de Smalegg aà Martino fratrum praedi- catorum priore et eiusdem loci Conrado subpriore componuntur ita, ui dictus nobilis monasterio pro damnis illatis in bonis circa Crucelingen 17 marcas argenti pendere teneatur ad festum Epiphaniae. Act. in curia Hainrici, maioris ecclesiae canonici. 1244. id. Sept.
Innocentius IV. papa ecclesiam Crueelin in tutelam recipit, specialiter possessiones eius in Crucelino, Rancwile, Lalibus nullas dare decimas, recipere clericos
25. Febr.
et laicos Iiberos et bsofdtos e saeculo kugientes ad conversionem; nuffüm posse post prokessionem recedere nisi ad arctiorem ordinem, in generali 58841819 licere clausis januis sacra obire; Prohibet, ne quis intra ſines paro- chiae sine consensu episcopi ordinarii et comventus capellam sive oratorium de novo construat, liberam admittit
sepulturam ete. Lugduni VI. Kal. Maii ind. VI.
Innocentius IV. papa privilegium iam datum confirmavit, 3 addidit iam praefatis ecclesiis illas in Husen, inelig, Kehlin, Horwucell. Lugduni id. Mart. ind. VII. 4
Innocentius IV. papa ad querelam et instantiam prioris et conventus monasterii Crucilini, He. iituli S. Sa- binae presbytero cardinali, sedis apostolicae legato, mandat, ut episc. Const, qui sub specie reformationis a. s. d. Innocentio administrationem monasterii obtinuit, ex tunc vero bona collegii dilapidaverat, pauperes hospitantes eie- cerat, locum in rekugium inlirmorum et debilium personarum deputatum in equorum stabulum converterat, eto. ab hac perversa cura et deperdita administratione abigat. Perusii V. Cal. Febr. pontific. anno X.
Eberhandtis èps. Const. supplicationibus religiosorum virorum conventus deé Crucelino inclinatus, eos restituit pristinae libertati et quod ipsi in dicto monasterio ad personas vel ad possessiones autoritate apostolica compe- tebat vel competere videbatur, renuntiavit. Act. III. Non. Augusti. 1253.
Innocentius V. papa, cum graves querelae ab episcopo et clero Const. ad eundem delatae essent, quod nimirum religiosi avaritiae studio homines devotos aàd conkessiones alliciant, inlirmos visitent et persuadeant, ut multa bona monasteriis testamento facto condonent sibique in monasterio sepulturam eligant, mandat, ut parochiani in suis pa⸗ rochiis provideantur et sepeliantur, nisi quidam ex devotione alibi sepeliri velint, portione canonica ecclesiae pro- priae reservata et cum licentia parochi. Asisii VI. id. Maü, pontif. XI.
Eberhardus éps. Const. litem inter mon. Crucelinum et cives Constantienses de pascua in prato sub vinea sa⸗ licibus consito dirimit. VI. Cal. Febr. indict. XIII.
MWennßereis miles de Raderdy dictus Cniltiner ecclesiae de Crucelingen, ab ipso in aliqua purte laesae et turbatae, de consilio fratris Berngeri, custodis fratrum minorum in Const. et fratris Bertoldi boni praedicatoris, pro refusione damnorum ipsi ecolesiae illatorum triginta marcas argenti contulit, promittens praestito sacramenti iuramento, se praeter stipendia advocatiae sc. quinque marcarum et nonaginta pullorum, quae singulis annis sibi solvantur, à