37 Primus perticam habet excavatam longi- tudine duorum cubitorum, ut in ea bacil- lus imponatur, ex cuius elongatione plu- res partes poſſint aſſumi: pertica enim di- viſa eſt in ſexies mille partes,& per exten- fionem bacilli poteft acquirere 7009. aut 809ο. partes. Vitrum Cryſtallinum ſpi- thamæ longitudinem obtinet, eiq; præten- ditur tranſverſale in mille partes diviſum: quarum tamen duntaxat ſeptingentæ ad uſum adhibentur. Beryllus autem vilum acuens, qui ad oculum applicatur, habet in diametro ducentas partes. Hic Radius pluribus ufibus eft deſtinatus: ut monui in Theoria Lung, ad paginam 149.& 10. Paratur abfque tubo: idcircò apertus apy pellatur, Ejus uſus præſtantiſſimus eſt in cognoſcendis minimis diſtantiis ſtellarum: tollit enim omnem fcintillationem ac co- ruſcationem ſtellarum, earumque unicam- figuram, prout in rerum natura exiſtit, re- præſentat: ſtellarum autem diſtantiam plu- rimùmauget. Reliqui duo Radii funt cy- lindrici,& in parte exteriore umbellam. o;