Expoſitio beati Gregorij pape ſuper Ezechielem fecte teneri poteſt. ſexto die homo eſt ditus qui bona debet operari: ſex cubitos calamus habet. Bene has vtraſqꝫ vitas due ille mulieres ſignauerūt: martha vi­delicet Maria. quarū vna ſatagebat cir ca frequens miniſteriū. alia vero ſedebat ad pedes dei audiebat verba de ore ei­us. Luce. 10. Cūqꝫ contra ſororē martha quereretur ſe adiuuare negligeret: re­ſpōdit dominꝰ dicens. Martha occupa­ris ſatagis multa. Porro vnū eſt neceſ­ſariū. Maria autē optimam ꝑtem elegit: que auferetur ab ea. Ecce pars Mar­the reprehēditur: ſed marie laudatur. Neqꝫ enī bonā ꝑtem elegiſſe Mariā di­cit: ſed optimā. vt etiā pars marthe indi­caretur bona. Quare aūt pars Marie ſit optima ſubinfert̉ dicitur. Que au­feretur ab ea. Actiua etenī vita corpo­re deficit. Quis enim in eterna patria pa eſurienti porriget: vbi nemo eſurit: po tum tribuat ſitiēti vbi nemo ſitit. Quis mortuū ſepeliat vbi nemo morit̉? pre­ſenti ergo ſeculo vita aufert̉ actiua. Con­templatiua autem hic incipit vt in celeſti patria perficiat̉. Quia amoris ignis qui hic ardere inchoat: ipſum quē amat vi derit in amore ipſiꝰ: ampliꝰ igneſcit. Cō­tēplatiua ergo vita minime aufert̉. quia ſubtracta preſentis ſeculi luce perficitur. Has vtraſqꝫ(ſicut ante nos dictuꝫ eſt due beati iacob mulieres ſignauerūt. li. videlicet rachel. Gen̄. 29. Lia quippe interpretat̉ laborioſa. rachel vero ouis vl­viſum principiū. Actiua autē vita labori oſa eſt. qꝛ deſudat in oꝑe. Contēplatiua vero ſimplex ad ſolū videndū principium anhelat. videlicet ip̄m qui ait. Ego ſum principiū: ꝓpter qd̓ loquor vobis. Ioh̓. s. Beatꝰ autē iacob rachel quidē concu­pierat: ſed in nocte accipit liam. Qꝛ vide licet oīs qui ad deū cōuertit̉. contemplati uaꝫ vitā deſiderat: quietem eterne patrie appetit. ſed priꝰ neceſſe eſt: vt in nocte vi te pn̄tis operet̉ bona pōt. deſudet in la­bore: id eſt liam accipiat: vt poſt ad vidē dum principium in rachel amplexibus re quieſcat. Erat autē rachel videns ſteri lis. Lia autem lippa: ſed fecūda. Rachel pulchra infecūda. Quia contēplatiua vita ſpecioſa eſt in aīo. ſed dum quieſcere in ſilētio appetit filios generat ex pre­dicationē. Uidet parit: quia quietis ſue ſtudio minus ſe in aliorū collectione ſuccendit. Et ꝙͣtum introrſus conſpicit: aperire alijs predicādo non ſufficit. Lia vero lippa fecūda eſt. qꝛ actiua vita duꝫ occupat̉ in opere minus videt. ſed dūmo­do per verbū: per exemplū ad imitati onē ſuā proximos accendit: multos in bo­ opere filios generat. Et ſi in contēpla tione mentē tendere valet: ex eo tamē agit exterius gignere ſequaces valet. Recte ergo in menſura calami prius ſex cubiti poſtmodū palmus dicit̉. quia an te actiua agitur: vt ad cōtemplatiuā poſt­modū veniat̉. Sed ſcienduꝫ eſt quia ſicut bonus ordo viuēdi eſt vt ab actiua in con templatiuā tendatur: ita plerūqꝫ vtiliter a contēplatiua animus ad actiuā reflecti­tur. vt per hoc qd̓ contēplatiua mentem accenderit: ꝑfectius actiua teneatur. De bet ergo nos actiua ad contemplatiuaꝫ tranſmittere: aliquādo tamē ex eo in­trorſus mente conſpeximus: ad actiuam melius contemplatiua reuocare. Vnde 2 idē Iacob poſt Rachelis amplexꝰ ad lie redijt: qꝛ poſt viſum principiū laborio­ſa vita boni operis eſt funditus deſerē da. Eſt autē in contēplatiua vita magna mentis contētio: cum ſeſe ad celeſtia eri­git. cum in rebus ſpiritalibus animū ten­dit. cum tranſgredi nitit̉ omne qd̓ corꝑa­liter videt̉. ſeſe anguſtat vt dilatet. Et aliquādo quidē vincit: reluctātes tene­bras ſue cecitatis exuperat. vnde in circū ſcripto lumine quiddā furtim tenuiter attingat. Sed tamē ſemetipſam protinꝰ verberata reuertit̉. atqꝫ ab ea luce ad quā reſpirando tranſijt: ad ſue cecitatis tene­bras ſuſpirando atqꝫ lamentando redijt. Qd̓ bene ſacra hiſtoria deſignat: que bea tum Iacob cum angelo luctatum narrat. Cum eniꝫ ad parentes proprios rediret.