Et quis habet quicꝙͣ non tuum/ reddis debita/ nulli debes donans debita/ nulli debens. donans debita nichil perdens qui vbiqꝫ es et vbiqꝫ totus/ qui ſentiri et videri non potes/ qui nunquam dees/ et tamen ab iniquorum cogitationibus longe es/ qui nec ibi dees vbi longe es/ quia vbi non es per gratiam ades per vindictam/ qui vbiqꝫ preſens es et vix in­ueniri potes/ quem ſtantem ſequimur et apprehendere non valemus. qui tenes omnia. imples omnia. circumplecteris omnia. ſuperexcedis omnia. ſuſtines omnia. qui corda fide­lium doces. non ſtrepitu verboꝝ. Qui locis non deſcende­ris/ temporibus variaris/ nec habes acceſſus et receſſus qui habitas lucem inacceſſibilem quam vidit nullus homi­num nec videre poteſt in te manens quietus/ vbiqꝫ circuis totum. non enim ſcindi et diuidi potes/ quia vere vnus es/ nec in partes efficeris/ ſed totus totuꝫ tenes/ totum imples totum illuſtras et poſſides. ſi totum mundum libri imple­ant/ tua ſcientia menarrabilis non poteſt enumerari. quoniā vero indicibilis es nullo modo ſcribi poteris nec concludi. Tu es fons lucis diuine et ſol claritatis eterne/ magnus es ſine quantitate. et ideo immenſus bonus ſine qualitate. et ideo vere et ſumme bonus. et nemo bonus niſi tu ſolus. cuiꝰ voluntas opus eſt/ cuius velle poſſe eſt/ qui omnia que ex nichilo creaſti/ ſola voluntate creaſti vel feciſti/ qui omnem creaturam tuam abſqꝫ indigentia aliqua poſſides et ſine la bore gubernas et abſqꝫ tedio regis. et nichil eſt qd̓ contur­bet ordinē imperij tui neqꝫ in ſummis nec inimis qui in om nibus locis ſine loco haberis/ et omnia contines ſine ambi­tu et vbiqꝫ preſens es ſine ſitu et motu/ qui nec mali auctor es quod facere non potes/ quia nichil non potes nec vnquā te feciſſe quicꝙͣ penituit cuius bonitate facti ſumus et iuſti cia penas luimus et clementia liberamur/ cuiꝰ omnipoten­tia omnia gubernat/ regit et implet qd̓ creauit/ nec ideo te implere omnia dicimus vt te contineant. ſed ip̄a potius a te