contineantur nec particulatim imples omnia. nec vllatenusita putandum eſt vt vnaqueqꝫ res pro magnitudine ſue portionis capiat te id eſt maxima maius/ nima minus/ dumſis potius ipſe totus in omnibus ſiue omnia in te. cuius omnipotentia omnia concludit nec euadendi potentiam tuamquis aditum inuenire poterit. qui enim te non habet placatum nunquā euadet iratum.¶ Qualiter anima meditatur deum. et inſpiratur ab ip̄o.E igitur clementiſſime inuoco in animaꝫ meāquam preparas ad capiendum te ex deſiderio quod inſpiras ei. Intra rogo in eam ⁊ coapta eam tibi/ vt poſſideas illam quam feciſti et refeciſti vt et te habeam velut ſignaculum ſuper cor meum. Queſo te pijſſime/ inuocantem te nedeſeras/ qui priuſꝙͣ te inuocarem me vocaſti et queſiſti vtego ſeruus tuus quererem te/ querendo te inuenirem/ et inuentum amarem/ queſiui et inueni te domine et amare deſidero/ auge deſiderium meum et da qd̓ peto. quoniam ſi cūcta que feciſti michi dederis non ſufficit ſeruo tuo niſi teipſum dederis. Da ergo te michi deus meus et redde mihite. En amo te et ſi parum eſt amem validius/ tuo ergo amore teneor/ tuo deſiderio flagro/ dulci tua memoria delectorEcce dum tibi mens mea ſuſpirat et tuam ineffabilem pietatem meditatur. ipſa carnis ſarcina grauat minus/ cogita.tionum tumultus ceſſat/ pondus mortalitatis et miſeriaruꝫmore ſolito non ebētat/ ſilent cuncta/ tranquilla ſunt omniacor ardet/ animꝰ gaudet/ memoria viget/ intellectus lucet