Liber I Omelia IX cōcuti: atqꝫ ad deſperatiōis foueā conſpe xit impelli: qui iam iāqꝫ cadere poterat: niſi ad memoriā ſua beneacta reuocaſſet: vt ad ſpem anīa reduceret: ne oppreſſus verbis ⁊ vulneribus in deſperatiōe periret. Quod ergo bona ſua enumerat: non īnoteſcere alijs quaſi ex laude deſiderat: ſed ad ſpem animū reformat. Iuſti itaqꝫ ſicut ſine arrogātia locunt̉ aliquādo bona que agūt: ita ſine zelo priuate glorie detrahentiū ſibi linguas redarguūt: quia no xia locunt̉. Cum vero lingue derogantiū corrigi nequeūt: equanimiter ſūt per omnia tolerande: nec obtrectatiōis ſermo timendus eſt: ne dū vituperatio peruerſoꝝ metuit̉: recti operis via deſeratur. Vnde nūc ezechieli prophete dicit̉: Sermones eoꝝ ne metuas: quia increduli ⁊ ſubuerſores ſunt tecū. Minus autē mali eſſet: ſi hi qui ſūt increduli: ſubuerſores minime fuiſſent: quia em̄ ip̄i vel celeſtis regni p̄mia: vel gehēne eſſe ſupplicia nō credūt: in ſuis prauitatibus dimiſſi: a fide ⁊ opere etiā alios ſubuertūt: vt regnū quod ip̄i capere al̓s appetere non volūt: ne alter aſequat̉. Hi nāqꝫ cū teneriores quoſdā bona incipere: mala iam deuitare cognouerūt: modo irridēdo quod in celis ꝓmittitur: modo deſpiciētes quod deus om̄ipo tēs de inferni ſupplicijs minat̉: mō laudando bona temꝑalia ⁊ delectatiōes pre ſentis ſeculi callida perſuaſione pollicen do: deflectunt mentes innocentiū: eorūqꝫ itinera peruertūt. Gaudēt ſi quos potuerint a vita reuocare: ad mortē trahere: letant̉ in prauitatibus ſuis: exultāt in alienis. His nimirū pena ſua non ſufficit: qui agūt ne ſoli moriant̉. At ſi fortaſſe iuſtum quēpiam tāte iam virtutis inuenerint: vt ei loqui cōtraria non preſumāt: quia ſubuerſores eſſe nō poſſūt: ſtatim ſcorpiones fiunt. Scorpio em̄ palpando incedit: ſed cauda ferit: nec mordet a facie: ſed a poſte rioribus nocet. Scorpiones ergo ſūt omnes blādi ⁊ malicioſi: qui bonis quidē in faciē nō reſiſtūt: ſed mox vt receſſerint derogāt: alios quos valuerint inflammāt: queqꝫ poſſunt noxia immittūt: mortifera inferre occulte nō deſinūt. Scorpiōes ergo ſunt: qui blandi ⁊ innoxij in facie vident̉: ſed poſt dorſum portāt vnde venenum fundant. Qui em̄ in occulto feriūt: quaſi mortē latenter trahūt. Unde ⁊ etiā per pſalmiſtā dicit̉: Circumdederūt me ſi cut apes: ⁊ exarſerūt ſicut ignis in ſpinis p̄s. 117. Apes enim in ore mel habēt: in aculeo caude vulnus. Et om̄es qui lingua blandiunt̉: ſed latenter ex malicia feriūt: apes ſunt. Quia loquēdo dulcedinē mellis proponūt: ſed occulte feriendo vulnus inferūt. Iſta vero faciētes exarde ſcūt ſicut ignis in ſpinis: quia per flāmas detrahentiū non iuſtoꝝ vita coburit̉: ſed ſi que eis ineſſe poterant: peccatoꝝ ſpine cōcremant̉. Dicat̉ ergo: Increduli ⁊ ſubuerſores ſunt tecū: ⁊ cū ſcorpionibus habitas. Increduli ſcꝫ deo: ſubuerſores vero infirmātibus ꝓximis. Scorpiones au tem etiā fortibus ac robuſtis. Quibus ⁊ ſi in faciē cōtradicere nō preſumāt: ex occulto tamen vulnus derogatiōis inferūt. Increduli quippe ſimul ⁊ ſubuerſores et ſcorpiones ſunt: quia ⁊ audita ea que dei ſunt nō credūt: ⁊ eos quos preualēt a bonis moribus ſubuertūt: ⁊ quos inflectere nō valent: occultis machinatiōibus feriunt. Qua in re hoc quoqꝫ notandū eſt: quia cū ꝓphete dicit̉: increduli ⁊ ſubuer ſores ſunt tecū: ⁊ cū ſcorpionibꝰ habitas: nobis cōſolatiōis medicamentū profert̉: quos ſepe tedet viuere: dū nolumus cum malis habitare. Querimur etem̄ cur nō om̄es boni ſunt qui nobiſcū viuūt. Mala proximoꝝ ferre nolumus: om̄es ſanctos iā debere eſſe decernimꝰ: dū eſſe nolumꝰ qd̓ ex ꝓximis portemus. Sed hac in re luce clarius patet: dū malos portare rennuimus: ꝙͣ multū adhuc ip̄i de bonis mi nus habeamus. Neqꝫ em̄ perfecte bonus eſt: niſi qui fuerit ⁊ cū malis bonus. Hinc beatus iob de ſemetip̄o aſſerit dicēs: Fra ter fui draconum: ⁊ ſocius ſtrutionū. Iob 30. Hinc paulus apl̓us dicit: In medio natiōis praue ⁊ peruerſe: inter quos luce
zum Hauptmenü