Expoſitio beati Gregorij pape ſuper Ezechielem eſt laborioſius ꝙͣ ſi eis precipit̉: vt in hu­ius mūdi actibus laborent. Nam ſepe quidā repulſi ab actiōe: terrena depreca­tur vt redeāt: rogant vt premant̉: graue ſe incurriſſe periculū quietē putāt. Attri ta ergo fronte ſunt: qui ſolum labores fugiūt: ſed neqꝫ īportū videri in labo­ribus ſibi negant̉ erubeſcūt. Sequit̉. Ecce dedi faciē tuam valen tiorē faciebus eoꝝ: frontē tuā duriorem frontibus eoꝝ. Sicut verecūdia laudabilis eſt in malo ita reprehēſibilis eſt in bono. Erubeſcere em̄ malū ſapientie eſt. Bonū vero erube ſcere fatuitatis. Vnde ſcriptū eſt. Eſt cō­fuſio adducēs peccatū: eſt cōfuſio addu­cens gloriam. Eccī. 4. Qui enim eru­beſcit penitēdo mala que fecit: ad vite li­bertatē peruenit: qui vero erubeſcit bona facere: a ſtatu rectitudinis cadit: atqꝫ ad dampnationē tendit. Sicut per redēpto rem dicit̉: Qui me erubuerit meos ſe­mones: hūc filius homīs erubeſcit ve­nerit in maieſtate ſua. Luce. 9. Et ſunt bona iam in mēte cōcipiūt: ſed necdū ma­lis aperte cōtradicūt. Hi nimirū quia bo­ni ſunt in mēte: ſed auctoritatē habē­in locutiōe: apti ad veritatis defenſionē non ſunt. Ille em̄ eſſe veritatis defenſor debet: qui qd̓ recte ſentit: loqui nec metu it: nec erubeſcit. Vnde nūc in magno mu nere ꝓphete promittit̉. Ecce dedi faciem tuā valentiorē faciebus eoꝝ: frontē tuā duriorē frōtibus eoꝝ. Quid eſt autē pec cator: niſi vulneratus? Et qͥd p̄dicator: ni ſi medicus? Si ergo erubeſcit pecca­tor qui iacet in vulnere: cur erubeſcat me dicus: qui per medicamēta ꝓuidet ſalu­tem. Sepe vero cōtingit vt predicator re uerēter audiat̉: nonnūquā vero a peruer ſis ita deſpicit̉: ac ſi eis nihil vtilitatis lo quar. Vnde recte nūc ſubdit̉. Ut adamantem vt ſilicē de di faciem tuam. Adamas ſilex vtraqꝫ dura: ſed vnū ho rum p̄cioſum eſt: alterū vile. Adamas ad ornamentū ſumitur: ſilex ab itinerātibus calcat̉. Et ſepe cōtingit: vt hos quos cor­reptionē ſuam cōſpicimus nimis humili ter audire: verecūdemur eis aliqua dice­re. Nonnūquā vero euenit: vt eos quos increpationē ſuā videmus poſtponere: deſpectui habere: trepidemus eis verbū predicatiōis inferre. Sed ſi recte ſapimꝰ ad eos a quibus honorari cōſpicimus: ad eos a quibꝰ nos deſpici videmꝰ: au­ctoritatē exhortatiōis vel increpatios ſi mimus: vt nec illoꝝ humilitatē debeamꝰ erubeſcere: nec hoꝝ ſuperbiā formidare. Dicat̉. Dedi faciē tuam vt adamantē: ideſt ſi ab auditoribus honoraris. Dedi faciē tuam vt ſilicē: ſi ab auditoribꝰ con­culcaris atqꝫ deſpiceris: vt nec per illatū honorē refrenet̉ lingua ex verecūdia: nec per deſpectū taceat ex infirmitate. ſequit̉ Ne timeas eos: neqꝫ metuas a facie eorum: quia domus exa­ſperans eſt. Hoc iam ſuperius dictū eſt. Sed notan dum quā aſpera domus habet̉: cuiꝰ aſpe ritas tam crebro replicat̉. Increpandus itaqꝫ peccator eſt: nūquā timēdus: quia domus exaſperās eſt. Timeri em̄ homo debuerat: ſi ip̄e auctorem omniū vt ho­mo timuiſſet. Nam qui ratiōis ſenſuꝫ ad timorē dei habuit: tanto in nullo timē dus eſt: quāto hoc quod eſſe debuit: non eſt. Sequitur. Et dixit ad me. Fili hominis omnes ſermones meos quos lo quor ad te aſſūme in corde tuo: auribus tuis audi vade in­gredere ad tranſmigrationē fi­lioꝝ populi tui. Uigilanter intuendū eſt qd̓ voce domi­ni ad prophetā dicit̉: vt prius ſermones audiat: poſtmodū loquat̉. Audimꝰ em̄ verba dei ſi facimus. Et tūc ea proximis recte loquimur: prius ip̄i fecerimus.