Liber I Omelia XIIII pheta minꝰ intellexero: mee cecitatis eſt. ſi quid intelligere aꝑte potuero: ⁊ diuino munere veſtre venerationis. Sepe enim per omnipotētis domini gratiā in eiꝰ elo quio quedam intelligūtur melius: cuꝫ ſer mo dei ſecretius legitur. atqꝫ animus cul parum ſuaruꝫ conſcius dum recognoſcit qd̓ audierit: doloris ſe iaculo percutit: et compūctionis gladio tranſfigit: vt nihil ei niſi flere libeat: ⁊ fluentes fletuū maculas lauare. Inter que etiā aliquando ad ſublimiora contemplāda rapitur: ⁊ in eorum deſiderio ſuaui fletu cruciatur. Dolet ſeſe hic eſſe anima vbi adhuc proſtrata per infirmitatem iacet: atqꝫ illic adhuc nō eſſe vbi illuminata fortiter vigeat: ⁊ iā mētis oculū ad mortalitatis tenebras nō reducat. Hinc itaqꝫ hic ardor naſcitur in mente: luctus oritur ex ardorē. Et qꝛ inherere celeſtibꝰ necdū valet: feruore ſuo in lachrymis feſſa requieſcit. Sed aliud eſt cum de vnius profectu res agitur: alid̓ cum de edificatione multorū. Ea itaqꝫ do ctrine ſermone largiente deo proferenda ſunt: que vitam audientiū moreſqꝫ componant. Nunc ergo quicquid nos ad ſtudium bone operationis edificet: in ꝓphe te verbis ſicut cepimus exequamur. Fili hominis vide oculis tuis ⁊ auribus tuis audi. Ad teſtimonium ſpiritalium rerum deducto: quid eſt ꝙ cum dicitur vide oculis additur tuis. ⁊ cuꝫ ſubditur audi auribꝰ: adiungitur tuis? Sed ſciendū quia oculi atqꝫ aures corporis adſunt etiam carnali bus: eiſqꝫ ſunt in vſu rerum que corporaliter videntur. Oculi vero atqꝫ aures cor dis ſolūmodo ſpiritalium ſunt. qui inuiſibilia per intellectum vidēt: ⁊ laudem ſine ſono audiunt. Has omnipotens domi nus aures querebat cum diceret. Qui habet aures audiendi audiat. Luce. 8. Quis nanqꝫ in illo populo eſſe tunc poterat: qui aures corporis non haberet? Sed cum dicitur qui habet aures audiēdi audiat: aperte monſtratur ꝙ illas aures quereret quas omnes habere non po terant. Dicatur ergo. Fili hominis vide oculis tuis ⁊ auribus tuis audi. In priori autem locutionū noſtrarū pate iam diximus: cur propheta quotiēs ad videnda ſpiritalia ducitur: filius homīs appellatur. Sed ne hoc mente exceſſerit breuiter replicabo. Quia in hac appella tione memoratur ſemper quidē ex infirmi tate: ne extollatur de contēplationis magnitudine. Et notandū quia diuerſa ſunt vt dicatur. oculis tuis vide: auribus tuis audi. ⁊ tamen filius hominis vocet̉. Sed per hec verba quid ei aliud aperte dicit̉: niſi ſpiritalia ſpiritaliter aſpice ⁊ tamē in firmitatis tue memorare. Hinc eſt etiam qd̓ plerūqꝫ qui plus in contemplationem rapitur: contigit vt amplius in tētatione fatigetur. Sicut quibuſdā ſepe continge re bene proficientibꝰ ſolet. quorū menteꝫ dum aut cōpunctio afficit: aut contempla tio ſuꝑ ſemetipſum rapit. Statim etiā tētatio ſequitur ne de his ad que rapta eſt extollatur. Nam cōpunctione vel contēplatione ad deum erigitur: ſed tētationis ſue pondere verberatur ad ſemetipſam. quatinus tētatio aggrauet: ne contempla tio inflet. ⁊ item contēplatio eleuet: ne tē tatio demergat. Si enim ſic contemplatio attolleret vt tētatio funditus deeſſet: in ſuperbia animus caderet. Et ſi ſic tētatio premeret vt contemplatio non leuaret plene in culpa laberetur. Sed mira diſpēſatione in quodam medio anima liberat̉. vt neqꝫ in bonis ſuperbiat: neqꝫ in malis cadat. Vnde ⁊ per beatum Iob de dominō dicitur. Et aquas apꝑendit menſura. Iob. 28. Aquas quippe deo menſura appendere eſt inter proſpera ⁊ aduerſa. inter dona ⁊ temptationes. inter ſumma et infima animarum ſenſum humilitate cuſtodire. Sic etiam Helyas ignem de celo depoſuerat: aquas celo liga
zum Hauptmenü