contineantur nec particulatim imples omnia. nec vllatenus ita putandum eſt vt vnaqueqꝫ res pro magnitudine ſue por tionis capiat te id eſt maxima maius/ nima minus/ dum ſis potius ipſe totus in omnibus ſiue omnia in te. cuius om nipotentia omnia concludit nec euadendi potentiam tuam quis aditum inuenire poterit. qui enim te non habet placatum nunquā euadet iratum. ¶ Qualiter anima meditatur deum. et inſpiratur ab ip̄o. E igitur clementiſſime inuoco in animaꝫ meā quam preparas ad capiendum te ex deſiderio quod inſpiras ei. Intra rogo in eam ⁊ co apta eam tibi/ vt poſſideas illam quam feciſti et refeciſti vt et te habeam velut ſignaculum ſuper cor meum. Queſo te pijſſime/ inuocantem te ne deſeras/ qui priuſꝙͣ te inuocarem me vocaſti et queſiſti vt ego ſeruus tuus quererem te/ querendo te inuenirem/ et inuentum amarem/ queſiui et inueni te domine et amare deſidero/ auge deſiderium meum et da qd̓ peto. quoniam ſi cūcta que feciſti michi dederis non ſufficit ſeruo tuo niſi teipſum dederis. Da ergo te michi deus meus et redde mihi te. En amo te et ſi parum eſt amem validius/ tuo ergo amo re teneor/ tuo deſiderio flagro/ dulci tua memoria delector Ecce dum tibi mens mea ſuſpirat et tuam ineffabilem pietatem meditatur. ipſa carnis ſarcina grauat minus/ cogita . tionum tumultus ceſſat/ pondus mortalitatis et miſeriaruꝫ more ſolito non ebētat/ ſilent cuncta/ tranquilla ſunt omnia cor ardet/ animꝰ gaudet/ memoria viget/ intellectus lucet
zum Hauptmenü