corde opere et omnibus modis quibus humana fragilitas peccare poteſt niſi verbum tuum deus meus caro fieret et habitaret in nobis. ſed deſperare iam non audeo. quoniam ſubditus tibi ille vſqꝫ ad mortem. mortem autem crucis. tu lit cirographum peccatorum noſtrorum/ et affigens illum cruci. peccatum crucifixit et mortem. In ipſo autem ſecurus reſpiro qui ſedet ad dexteram tuam et interpellat pro nobis. in ipſo confixus. ad te peruenire deſidero/ in quo iaꝫ reſurreximus et reuiuiſcimus. iam in celum conſcendimus. ⁊ in celeſtibus conſedemus. Tibi laus. tibi honor. et gratia rum actio pijſſime domine. qui nos ſic amaſti et ſaluaſti. ſic viſitaſti et ſublimaſti pijſſime domine ꝙͣ dulcis eſt memoria tua. quanto magis in te meditor. tanto es michi dulcior et amabilior. Idcirco delectant me valde bona tua puro mentis intuitu/ et dulciſſimo pij amoris affectu in loco peregrinationis mee/ iuxta modulum meum. Interim quandiu in his fragilibus ſubſiſto membriſ et conſiderare tue enim caritatis iaculo vulneratus ſum. tuo vehementer deſiderio flagro. ad te peruenire cupio. te videre deſidero Idcirco ſuper cuſtodiam meam ſtabo. et vigilantibus ocu lis pſallam ſpiritu. pſallam et mente. et totis viſceribus te meum factorem et refectorem collaudabo. polum penetrabo mente. et deſiderio tecum ero. vt in preſenti quidem miſeria ſolo corpore tenear. tecum autem cogitatione et auiditate et omni deſiderio tecum ſum ſemper/ quatenus ibi ſit cor meum/ vbi tu es theſaurus meus deſiderabilis incōparabilis/ multumqꝫ inamabilis. ſed ecce deus meus pijſſime ac miſericordiſſime dum tue immenſe bonitatis et pieta tis gloriam conſiderare volo/ cor meum non ſufficit. Excedit enim omnem ſenſum humane mentis. tuum decus. tua pulcritudo. tua virtus. tua gloria. tua magnificentia. tua
zum Hauptmenü