Pinius junior in Epist: ad Maxim. Ep: 24. Reverere gloriam veterem, et hanc ipsam Senectutem, quae in homine venerabilis, in urbibus sacra est. Sit apud te honor antiquitatis, sit ingentibus factis, sit fabulis quoque; nihil ex cujusquam dignitate, nihil ex libertate, nihil etiam ex jactatione decerpseris. Livius: In rebus antiquis si quae similia veri sunt; pro veris accipiantur, satis habeam.