1181. ex chartulario Solodurensi. Grav Ulrich, Herr zu Neuenburg(Neufchatel) empfängt von dem propste des Sanct Ursen stiftes zu Solothurn, zu Selzach und zu Bettlach einige güter zu lehen. in nomine sanctae et indiuiue Trinitatis Cum obliuionem semper mater pariat antiquitas et memoriae temporis nouercetur prolixitas, placuit Scriptis commendari, que ad memoriam successorum necesse est reuocari. Inde est quod notum fieri uolumus, tam posteris quam presentibus, quomodo Dns Udalricus de nouo Castro feodum aquisiuit a Preposito Burcardo Solodorensi et eius confratribus, in uilla Selsacho tres mansus et molendinum et forestum, in Villa Betelacho septuaginta iugera et octo casalia et uginti quatuor carradas foeni et decimas duodecim mansorum, sub hac forma, ut singulis annis in festo Andree Apostoli uiginti quinque solidos Solodorensis monete nobis persoluat, quod si neglexerit, in crastino quinquaginta solidos pro compositione reddat, si uero tam censum quam compositionem dare distulerit et insequentis anni census diem exspectauerit, nishl iuris in feodos habebit. Sub hac etiam conditione cautum est, quod ad heredes, quos possessor ex se genuerit, transeat hoc tamen pacto, quod unus eorum indiuisum suscipiat et indiuisum obtineat, et quicunque susceperit, pro susceptione uiginti quinque solidos persoluat, et si quis hoc pactum per omnia non seruauerit, nichil iuris in feodo habebit. Ut autem hoc ratum et inconcussum habeatur, sigillo Ducis Berchtoldi rectoris terre confirmatum est, presentibus fratribus ducis Adelberto et Hugone, comite Egenone de Uren, Burcardo de Usenberg, Hessone de Granechon, Vlrico cognato eius de Strasberg, Wernhero de Vfhusen, Henrico de Cheina, comite Heinrico et Vlrico fratre eius de Bechburg. ministerialibus ducis Adelberto de Tore, Hugone de Tegistorf, Heinrico de Krochtal, Cunone de Ergesingen, et fratre eius Rudolfo, Rudolfo de Coppingen, Vlrico et fratre eius Berchtoldo de Uzenstorf, presentibus etiam burgensibus Brungne et fratribus fratre eius Luprando, Burcardo, Nantwigo, Rudolfo et fratre eius Reinhero. Ministerialibus domini de Nouo Castro, Gerardo et Burcardo fratre eius de Ins, Hermanno dapifero, Rudolfo de Lengau, et aliis pluribus. Factum est hoc anno Domini MCLXXXI. (Inscriptio Sigilli) BERCCHTOLDVS DEI GRATIA DVX ET RECTOR BVRGVNDIE. explicit, villae Epponis Idibus Madij. MDCCCXXXV.
in fidem copiae testor Iosephus de Laszberg