Expoſitio beati Gregorij pape ſuper Ezechielem Certi etenim ſumus: quia ip̄m de quo lo­quimur habemus adiutorē: qui viuit re gnat patre in vnitate ſpirituſſancti de us: per oīa ſecula ſeculoꝝ amen. Explicit omelia. II. Incipit Omelia. III. que in terpretat̉ primū capitulū ab il­la parte. Quattuor facies vni: vſqꝫ ad illam partē in eodē capi tulo. Similitudo auteꝫ vultus eoꝝ facies hoīs facies leonis. Ancta quattuor animalia que ꝓphecie ſpiritu futura preui­dent: ſubtili naratōe deſcribū tur cum dicitur: A Quattuor facies vni: quāt tuor penne vni. Quid per faciē: niſi noticia: quid per pennas: niſi volatus exprimit̉? Per faciē quippe vnuſquiſqꝫ cognoſcit̉: per pennā vero in altū auiū corpora ſubleuant̉. Fa­cies itaqꝫ ad fidē pertinet: penna ad con­templationē. Per fidem nāqꝫ ab om̄ipo tenti deo cognoſcimur: ſicut ipſe de ſuis onibus dicit: Ego ſum paſtor bonus: co gnoſco oues meas: cognoſcūt me mee. Ioh̓is. 10. Qui rurſus ait: Ego ſcio qͦs elegerim. Ioh̓is. 13. Per cōtemplationē vero: qꝛ ſuꝑ noſmetip̄os tollimur: qͣſi in aera leuamur. Quattuor ergo facies vni ſunt: quia ſi requiras: quid Matheus de incarnatiōe dn̄i ſentiat: hoc nimirū ſentit quod Marcus: Lucas Iohānes. Si queras: quid Iohānes ſentiat: hoc ꝓcul dubio qd̓ Lucas marcus matheus. Si q̄ras: qͥd marcus: hoc qd̓ matheꝰ ioh̓es lucas. Si queras qͥd lucas? hoc qd̓ ioh̓es matheus et marcus ſentit. Quattuor facies vni ſunt: quia noticia fidei qua co­gnoſcūt̉ a deo: ip̄a eſt in vno que eſt ſimi­lis in quattuor. Quicquid em̄ in vno in ueneris: hoc in om̄ibus ſimul quatuor re cte cognoſces. Et quattuor penne vni: qꝛ dei om̄ipotentis filiū dominū noſtrū ieſū xp̄m ſimul omnes cōcorditer predicāt: et ad diuinitatē eius mētis oculos leuātes penna cōtemplatiōis volant. Euangeli­ſtarū ergo facies ad humanitatē dn̄i per­tinet: pēna ad diuinitatē: quia in eo quē corporeū aſpiciūt: quaſi facies intendūt. Sed hunc eſſe incircūſcriptū: atqꝫ in­corporeū ex diuinitate adnūciant: per cō­templatiōis pennā quaſi in aere leuant̉. Quia itaqꝫ vna eſt fides incarnatiōis eius in om̄ibus: par cōtemplatio diui­nitatis eius in ſingulis: recte nūc dicit̉: Quattuor facies vni: quat tuor penne vni. Sed que virtus eſſet: ſi fidē atqꝫ cōtem­plationē dn̄i: habentes p̄dicatores illius ſancta opera haberent. Sequit̉. Et pedes eoꝝ pedes recti. Quid per pedes: niſi greſſus actuū de­ſignant̉? Quattuor ergo animaliū pedes recti eſſe deſcribunt̉: quia ſanctoꝝ euāge liſtarū atqꝫ omniū perfectoꝝ opera ad ſe­quendā iniquitatē ſunt retorta. Hi au pedes rectos non habent: qui ad mala mūdi que reliquerāt reflectunt̉. De qui­bus ſcriptū eſt. Canis reuerſus ad ſuū vo mitū: ſus lota in volūtabro luti. 2. Pe tri. 2. Dolebat de quibuſdā doctor egre­gius qd̓ pedū rectitudines retro retorſe­rāt: qͥbus per increpationē dicebat. Quo modo cōuertimini iterū ad infirma ege na elemēta: quibus denuo ſeruire vultis dies obſeruatis temꝑa annos: timeo vos ne forte ſine cauſa laborauerim in vo bis. Gal̓. 4. Qui alios admonet dicēs: Propter qd̓ remiſſas manus ſoluta ge nua erigite: greſſus rectos facite pedi­bus veſtris. Heb. 12. Vt vero in eiſdem ſctīs p̄dicatoribꝰ vite grauitas fortitudo atqꝫ diſcretio monſtraret̉: recte ſubiūgit̉. Planta pedis eoꝝ quaſi plan ta pedis vituli.) Quia em̄ predicatores ſancti bon noīe deſignant̉: docet paulus apoſtolus legis